|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod panis non possit
converti in corpus Christi. Conversio enim quaedam mutatio est. Sed
in omni mutatione oportet esse aliquod subiectum, quod prius est in
potentia et postea est in actu, ut enim dicitur in III Physic.,
motus est actus existentis in potentia. Non est autem dare aliquod
subiectum substantiae panis et corporis Christi, quia de ratione
substantiae est quod non sit in subiecto, ut dicitur in
praedicamentis. Non ergo potest esse quod tota substantia panis
convertatur in corpus Christi.
2. Praeterea, forma illius in quod aliquid convertitur, de novo
incipit esse in materia eius quod in ipsum convertitur, sicut, cum aer
convertitur in ignem prius non existentem, forma ignis incipit de novo
esse in materia aeris; et similiter, cum cibus convertitur in hominem
prius non existentem, forma hominis incipit esse de novo in materia
cibi. Si ergo panis convertitur in corpus Christi, necesse est quod
forma corporis Christi de novo incipiat esse in materia panis, quod
est falsum. Non ergo panis convertitur in substantiam corporis
Christi.
3. Praeterea, quae sunt secundum se divisa, nunquam unum eorum fit
alterum, sicut albedo nunquam fit nigredo, sed subiectum albedinis fit
subiectum nigredinis, ut dicitur in I Physic. Sed, sicut duae
formae contrariae sunt secundum se divisae, utpote principia formalis
differentiae existentes; ita duae materiae signatae sunt secundum se
divisae, utpote existentes principium materialis divisionis. Ergo non
potest esse quod haec materia panis fiat haec materia qua individuatur
corpus Christi. Et ita non potest esse quod substantia huius panis
convertatur in substantiam corporis Christi.
Sed contra est quod Eusebius Emesenus dicit, novum tibi et
impossibile esse non debet quod in Christi substantiam terrena et
mortalia convertuntur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum in hoc
sacramento sit verum corpus Christi, nec incipiat ibi esse de novo per
motum localem; cum etiam nec corpus Christi sit ibi sicut in loco, ut
ex dictis patet, necesse est dicere quod ibi incipiat esse per
conversionem substantiae panis in ipsum. Haec tamen conversio non est
similis conversionibus naturalibus, sed est omnino supernaturalis,
sola Dei virtute effecta. Unde Ambrosius dicit, in libro de
sacramentis, liquet quod praeter naturae ordinem virgo generavit. Et
hoc quod conficimus, corpus ex virgine est. Quid igitur quaeris
naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse
dominus Iesus partus ex virgine? Et super illud Ioan. VI, verba
quae ego locutus sum vobis, scilicet de hoc sacramento, spiritus et
vita sunt, dicit Chrysostomus, idest, spiritualia sunt, nihil
habentia carnale neque consequentiam naturalem, sed eruta sunt ab omni
tali necessitate quae in terra, et a legibus quae hic positae sunt.
Manifestum est enim quod omne agens agit inquantum est actu.
Quodlibet autem agens creatum est determinatum in suo actu, cum sit
determinati generis et speciei. Et ideo cuiuslibet agentis creati
actio fertur super aliquem determinatum actum. Determinatio autem
cuiuslibet rei in esse actuali est per eius formam. Unde nullum agens
naturale vel creatum potest agere nisi ad immutationem formae. Et
propter hoc omnis conversio quae fit secundum leges naturae, est
formalis. Sed Deus est infinitus actus, ut in prima parte habitum
est. Unde eius actio se extendit ad totam naturam entis. Non igitur
solum potest perficere conversionem formalem, ut scilicet diversae
formae sibi in eodem subiecto succedant, sed conversionem totius
entis, ut scilicet tota substantia huius convertatur in totam
substantiam illius. Et hoc agitur divina virtute in hoc sacramento.
Nam tota substantia panis convertitur in totam substantiam corporis
Christi, et tota substantia vini in totam substantiam sanguinis
Christi. Unde haec conversio non est formalis, sed substantialis.
Nec continetur inter species motus naturalis, sed proprio nomine
potest dici transubstantiatio.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de mutatione
formali, quia formae proprium est in materia vel subiecto esse. Non
autem habet locum in conversione totius substantiae. Unde, cum haec
conversio substantialis importet quendam ordinem substantiarum quarum
una convertitur in alteram, est sicut in subiecto in utraque
substantia, sicut ordo et numerus.
Ad secundum dicendum quod etiam illa obiectio procedit de conversione
formali, seu mutatione, quia oportet, sicut dictum est, formam esse
in materia vel subiecto. Non autem habet locum in conversione totius
substantiae, cuius non est accipere aliquod subiectum.
Ad tertium dicendum quod virtute agentis finiti non potest forma in
formam mutari, nec materia in materiam. Sed virtute agentis
infiniti, quod habet actionem in totum ens, potest talis conversio
fieri, quia utrique formae et utrique materiae est communis natura
entis; et id quod entitatis est in una, potest auctor entis convertere
ad id quod est entitatis in altera, sublato eo per quod ab illa
distinguebatur.
|
|