|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in hoc sacramento non
remaneant accidentia panis et vini. Remoto enim priori, removetur
posterius. Sed substantia est naturaliter prior accidente, ut
probatur VII Metaphys. Cum ergo, facta consecratione, non
remaneat substantia panis in hoc sacramento, videtur quod non possint
remanere accidentia eius.
2. Praeterea, in sacramento veritatis non debet esse aliqua
deceptio. Sed per accidentia iudicamus de substantia. Videtur ergo
quod decipiatur humanum iudicium, si, remanentibus accidentibus,
substantia panis non remaneat. Non ergo hoc est conveniens huic
sacramento.
3. Praeterea, quamvis fides non sit subiecta rationi, non tamen est
contra rationem, sed supra ipsam, ut in principio huius operis dictum
est. Sed ratio nostra habet ortum a sensu. Ergo fides nostra non
debet esse contra sensum, dum sensus noster iudicat esse panem, et
fides nostra credit esse substantiam corporis Christi. Non ergo hoc
est conveniens huic sacramento, quod accidentia panis subiecta sensibus
maneant, et substantia panis non maneat.
4. Praeterea, illud quod manet, conversione facta, videtur esse
subiectum mutationis. Si ergo accidentia panis manent conversione
facta, videtur quod ipsa accidentia sint conversionis subiectum. Quod
est impossibile, nam accidentis non est accidens. Non ergo in hoc
sacramento debent remanere accidentia panis et vini.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro sententiarum
prosperi, nos in specie panis et vini, quam videmus, res
invisibiles, idest carnem et sanguinem, honoramus.
Respondeo dicendum quod sensu apparet, facta consecratione, omnia
accidentia panis et vini remanere. Quod quidem rationabiliter per
divinam providentiam fit. Primo quidem, quia non est consuetum
hominibus, sed horribile, carnem hominis comedere et sanguinem
bibere, proponitur nobis caro et sanguis Christi sumenda sub speciebus
illorum quae frequentius in usum hominis veniunt, scilicet panis et
vini. Secundo, ne hoc sacramentum ab infidelibus irrideretur, si sub
specie propria dominum nostrum manducemus. Tertio ut, dum
invisibiliter corpus et sanguinem domini nostri sumimus, hoc proficiat
ad meritum fidei.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur in libro de causis,
effectus plus dependet a causa prima quam a causa secunda. Et ideo
virtute Dei, qui est causa prima omnium, fieri potest ut remaneant
posteriora, sublatis prioribus.
Ad secundum dicendum quod in hoc sacramento nulla est deceptio, sunt
enim secundum rei veritatem accidentia, quae sensibus diiudicantur.
Intellectus autem, cuius est proprium obiectum substantia, ut dicitur
in III de anima, per fidem a deceptione praeservatur.
Et sic patet responsio ad tertium. Nam fides non est contra sensum,
sed est de eo ad quod sensus non attingit.
Ad quartum dicendum quod haec conversio non proprie habet subiectum,
ut dictum est. Sed tamen accidentia, quae remanent, habent aliquam
similitudinem subiecti.
|
|