|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod, facta consecratione,
remaneat in hoc sacramento forma substantialis panis. Dictum est enim
quod, facta consecratione, remaneant accidentia. Sed, cum panis sit
quiddam artificiale, etiam forma eius est accidens. Ergo remanet,
facta consecratione.
2. Praeterea, forma corporis Christi est anima, dicitur enim in
II de anima, quod anima est actus corporis physici potentia vitam
habentis. Sed non potest dici quod forma substantialis panis
convertatur in animam. Ergo videtur quod remaneat, facta
consecratione.
3. Praeterea, propria operatio rei sequitur formam substantialem
eius. Sed illud quod remanet in hoc sacramento, nutrit, et omnem
operationem facit quam faceret panis existens. Ergo forma
substantialis panis remanet in hoc sacramento, facta consecratione.
Sed contra, forma substantialis panis est de substantia panis. Sed
substantia panis convertitur in corpus Christi, sicut dictum est.
Ergo forma substantialis panis non manet.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt quod, facta consecratione,
non solum remanent accidentia panis, sed etiam forma substantialis
eius. Sed hoc esse non potest. Primo quidem quia, si forma
substantialis remaneret, nihil de pane converteretur in corpus Christi
nisi sola materia. Et ita sequeretur quod non converteretur in corpus
Christi totum, sed in eius materiam. Quod repugnat formae
sacramenti, qua dicitur, hoc est corpus meum. Secundo quia, si
forma substantialis panis remaneret, aut remaneret in materia, aut a
materia separata. Primum autem esse non potest. Quia, si remaneret
in materia panis, tunc tota substantia panis remaneret, quod est
contra praedicta. In alia autem materia remanere non posset, quia
propria forma non est nisi in propria materia. Si autem remaneret a
materia separata, iam esset forma intelligibilis actu, et etiam
intellectus, nam omnes formae a materia separatae sunt tales.
Tertio, esset inconveniens huic sacramento. Nam accidentia panis in
hoc sacramento remanent ut sub eis videatur corpus Christi, non autem
sub propria specie, sicut supra dictum est. Et ideo dicendum est quod
forma substantialis panis non manet.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet arte fieri aliquid cuius
forma non est accidens, sed forma substantialis, sicut arte possunt
produci ranae et serpentes. Talem enim formam non producit ars virtute
propria, sed virtute naturalium principiorum. Et hoc modo producit
formam substantialem panis, virtute ignis decoquentis materiam ex
farina et aqua confectam.
Ad secundum dicendum quod anima est forma corporis dans ei totum
ordinem esse perfecti, scilicet esse, et esse corporeum, et esse
animatum, et sic de aliis. Convertitur igitur forma panis in formam
corporis Christi secundum quod dat esse corporeum, non autem secundum
quod dat esse animatum tali anima.
Ad tertium dicendum quod operationum panis quaedam consequuntur ipsum
ratione accidentium, sicut immutare sensum. Et tales operationes
inveniuntur in speciebus panis post consecrationem, propter ipsa
accidentia, quae remanent. Quaedam autem operationes consequuntur
panem vel ratione materiae, sicut quod convertitur in aliquid; vel
ratione formae substantialis, sicut est operatio consequens speciem
eius, puta quod confirmat cor hominis. Et tales operationes
inveniuntur in hoc sacramento, non propter formam vel materiam quae
remaneat, sed quia miraculose conferuntur ipsis accidentibus, ut infra
dicetur.
|
|