|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ista conversio non fiat
in istanti, sed fiat successive. In hac enim conversione prius est
substantia panis, et postea substantia corporis Christi. Non ergo
utrumque est in eodem instanti, sed in duobus instantibus. Sed inter
quaelibet duo instantia est tempus medium. Ergo oportet quod haec
conversio fiat secundum successionem temporis quod est inter ultimum
instans quo est ibi panis, et primum instans quo est ibi corpus
Christi.
2. Praeterea, in omni conversione est fieri et factum esse. Sed
haec duo non sunt simul, quia quod fit, non est; quod autem factum
est, iam est. Ergo in hac conversione est prius et posterius. Et
ita oportet quod non sit instantanea, sed successiva.
3. Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de Sacram., quod istud
sacramentum Christi sermone conficitur. Sed sermo Christi successive
profertur. Ergo haec conversio fit successive.
Sed contra est quod haec conversio perficitur virtute infinita, cuius
est subito operari.
Respondeo dicendum quod aliqua mutatio est instantanea triplici
ratione. Uno quidem modo, ex parte formae, quae est terminus
mutationis. Si enim sit aliqua forma quae recipiat magis aut minus,
successive acquiritur subiecto, sicut sanitas. Et ideo, quia forma
substantialis non recipit magis et minus, inde est quod subito fit eius
introductio in materia. Alio modo, ex parte subiecti, quod quandoque
successive praeparatur ad susceptionem formae, et ideo aqua successive
calefit. Quando vero ipsum subiectum est in ultima dispositione ad
formam, subito recipit ipsam, sicut diaphanum subito illuminatur.
Tertio, ex parte agentis, quod est infinitae virtutis, unde statim
potest materiam ad formam disponere. Sicut dicitur Marc. VII,
quod, cum Christus dixisset, ephphetha, quod est adaperire, statim
apertae sunt aures hominis, et solutum est vinculum linguae eius. Et
his tribus rationibus haec conversio est instantanea. Primo quidem,
quia substantia corporis Christi, ad quam terminatur ista conversio,
non suscipit magis neque minus. Secundo, quia in hac conversione non
est aliquod subiectum, quod successive praeparetur. Tertio, quia
agitur Dei virtute infinita.
Ad primum ergo dicendum quod quidam non simpliciter concedunt quod
inter quaelibet duo instantia sit tempus medium. Dicunt enim quod hoc
habet locum in duobus instantibus quae referuntur ad eundem motum, non
autem in duobus instantibus quae referuntur ad diversa. Unde inter
instans quod mensurat finem quietis, et aliud instans quod mensurat
principium motus, non est tempus medium. Sed in hoc decipiuntur.
Quia unitas temporis et instantis, vel etiam pluralitas eorum, non
accipitur secundum quoscumque motus, sed secundum primum motum caeli,
qui est mensura omnis motus et quietis. Et ideo alii hoc concedunt in
tempore quod mensurat motum dependentem ex motu caeli. Sunt autem
quidam motus ex motu caeli non dependentes, nec ab eo mensurati, sicut
in prima parte dictum est de motibus Angelorum. Unde inter duo
instantia illis motibus respondentia, non est tempus medium. Sed hoc
non habet locum in proposito. Quia, quamvis ista conversio secundum
se non habeat ordinem ad motum caeli, consequitur tamen prolationem
verborum, quam necesse est motu caeli mensurari. Et ideo necesse est
inter quaelibet duo instantia circa istam conversionem signata esse
tempus medium. Quidam ergo dicunt quod instans in quo ultimo est
panis, et instans in quo primo est corpus Christi, sunt quidem duo
per comparationem ad mensurata, sed sunt unum per comparationem ad
tempus mensurans, sicut, cum duae lineae se contingunt, sunt duo
puncta ex parte duarum linearum, unum autem punctum ex parte loci
continentis. Sed hoc non est simile. Quia instans et tempus
particularibus motibus non est mensura intrinseca, sicut linea et
punctus corporibus, sed solum extrinseca, sicut corporibus locus.
Unde alii dicunt quod est idem instans re, sed aliud ratione. Sed
secundum hoc sequeretur quod realiter opposita essent simul. Nam
diversitas rationis non variat aliquid ex parte rei. Et ideo dicendum
est quod haec conversio, sicut dictum est, perficitur per verba
Christi, quae a sacerdote proferuntur, ita quod ultimum instans
prolationis verborum est primum instans in quo est in sacramento corpus
Christi, in toto autem tempore praecedente est ibi substantia panis.
Cuius temporis non est accipere aliquod instans proximo praecedens
ultimum, quia tempus non componitur ex instantibus consequenter se
habentibus, ut probatur in VI Physic. Et ideo est quidem dare
instans in quo est corpus Christi, non est autem dare ultimum instans
in quo sit substantia panis, sed est dare ultimum tempus. Et idem est
in mutationibus naturalibus, ut patet per philosophum, in VIII
physicorum.
Ad secundum dicendum quod in mutationibus instantaneis simul est fieri
et factum esse, sicut simul est illuminari et illuminatum esse.
Dicitur enim in talibus factum esse secundum quod iam est, fieri
autem, secundum quod ante non fuit.
Ad tertium dicendum quod ista conversio, sicut dictum est, fit in
ultimo instanti prolationis verborum, tunc enim completur verborum
significatio, quae est efficax in sacramentorum formis. Et ideo non
sequitur quod ista conversio sit successiva.
|
|