|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, ex pane
fit corpus Christi. Omne enim id ex quo fit aliquid, est id quod fit
illud, sed non convertitur, dicimus enim quod ex albo fit nigrum, et
quod album fit nigrum; et licet dicamus quod homo fiat niger, non
tamen dicimus quod ex homine fiat nigrum ut patet in I Physic. Si
ergo verum est quod ex pane fiat corpus Christi, verum erit dicere
quod panis fiat corpus Christi. Quod videtur esse falsum, quia panis
non est subiectum factionis, sed magis est terminus. Ergo non vere
dicitur quod ex pane fiat corpus Christi.
2. Praeterea, fieri terminatur ad esse, vel ad factum esse. Sed
haec nunquam est vera, panis est corpus Christi, vel, panis est
factus corpus Christi, vel etiam, panis erit corpus Christi. Ergo
videtur quod nec haec sit vera, ex pane fit corpus Christi.
3. Praeterea, omne id ex quo fit aliquid, convertitur in id quod
fit ex eo. Sed haec videtur esse falsa, panis convertitur in corpus
Christi, quia haec conversio videtur esse miraculosior quam creatio;
in qua tamen non dicitur quod non ens convertatur in ens. Ergo videtur
quod etiam haec sit falsa, ex pane fit corpus Christi.
4. Praeterea, illud ex quo fit aliquid, potest esse illud. Sed
haec est falsa, panis potest esse corpus Christi. Ergo etiam haec
est falsa, ex pane fit corpus Christi.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, ubi
accedit consecratio, de pane fit corpus Christi.
Respondeo dicendum quod haec conversio panis in corpus Christi,
quantum ad aliquid convenit cum creatione et cum transmutatione
naturali, et quantum ad aliquid differt ab utroque. Est enim commune
his tribus ordo terminorum, scilicet ut post hoc sit hoc, in creatione
enim est esse post non esse, in hoc sacramento corpus Christi post
substantiam panis, in transmutatione naturali album post nigrum vel
ignis post aerem; et quod praedicti termini non sint simul. Convenit
autem conversio de qua nunc loquimur cum creatione, quia in neutra
earum est aliquod commune subiectum utrique extremorum. Cuius
contrarium apparet in omni transmutatione naturali. Convenit vero haec
conversio cum transmutatione naturali in duobus, licet non similiter.
Primo quidem, quia in utraque unum extremorum transit in aliud, sicut
panis in corpus Christi, et aer in ignem, non autem non ens
convertitur in ens. Aliter tamen hoc accidit utrobique. Nam in hoc
sacramento tota substantia panis transit in totum corpus Christi, sed
in transmutatione naturali materia unius suscipit formam alterius,
priori forma deposita. Secundo conveniunt in hoc, quod utrobique
remanet aliquid idem, quod non accidit in creatione. Differenter
tamen, nam in transmutatione naturali remanet eadem materia vel
subiectum; in hoc autem sacramento remanent eadem accidentia. Et ex
his accipi potest qualiter differenter in talibus loqui debeamus. Quia
enim in nullo praedictorum trium extrema sunt simul ideo in nullo eorum
potest unum extremum de alio praedicari per verbum substantivum
praesentis temporis, non enim dicimus, non ens est ens, vel, panis
est corpus Christi, vel, aer est ignis aut album nigrum. Propter
ordinem vero extremorum, possumus uti in omnibus hac praepositione ex,
quae ordinem designat. Possumus enim vere et proprie dicere quod ex
non ente fit ens, et ex pane corpus Christi, et ex aere ignis vel ex
albo nigrum. Quia vero in creatione unum extremorum non transit in
alterum, non possumus in creatione uti verbo conversionis, ut dicamus
quod non ens convertitur in ens. Quo tamen verbo uti possumus in hoc
sacramento, sicut et in transmutatione naturali. Sed quia in hoc
sacramento tota substantia in totam mutatur, propter hoc haec conversio
proprie transubstantiatio vocatur. Rursus, quia huius conversionis
non est accipere aliquod subiectum, ea quae verificantur in conversione
naturali ratione subiecti, non sunt concedenda in hac conversione. Et
primo quidem, manifestum est quod potentia ad oppositum consequitur
subiectum, ratione cuius dicimus quod album potest esse nigrum, vel
aer potest esse ignis. Licet haec non sit ita propria sicut prima,
nam subiectum albi, in quo est potentia ad nigredinem, est tota
substantia albi, non enim albedo est pars eius; subiectum autem formae
aeris est pars eius; unde, cum dicitur, aer potest esse ignis,
verificatur ratione partis per synecdochen. Sed in hac conversione et
similiter in creatione, quia nullum est subiectum, non dicitur quod
unum extremum possit esse aliud, sicut quod non ens possit esse ens,
vel quod panis possit esse corpus Christi. Et eadem ratione non
potest proprie dici quod de non ente fiat ens, vel quod de pane fiat
corpus Christi, quia haec praepositio de designat causam
consubstantialem; quae quidem consubstantialitas extremorum in
transmutationibus naturalibus attenditur penes convenientiam in
subiecto. Et simili ratione non conceditur quod panis erit corpus
Christi, vel quod fiat corpus Christi, sicut neque conceditur in
creatione quod non ens erit ens, vel quod non ens fiat ens, quia hic
modus loquendi verificatur in transmutationibus naturalibus ratione
subiecti, puta cum dicimus quod album fit nigrum, vel album erit
nigrum. Quia tamen in hoc sacramento, facta conversione, aliquid
idem manet, scilicet accidentia panis, ut supra dictum est, secundum
quandam similitudinem aliquae harum locutionum possunt concedi,
scilicet quod panis sit corpus Christi, vel, panis erit corpus
Christi, vel, de pane fit corpus Christi; ut nomine panis non
intelligatur substantia panis, sed in universali hoc quod sub speciebus
panis continetur, sub quibus prius continetur substantia panis, et
postea corpus Christi.
Ad primum ergo dicendum quod illud ex quo aliquid fit, quandoque
quidem importat simul subiectum cum uno extremorum transmutationis,
sicut cum dicitur, ex albo fit nigrum. Quandoque vero importat solum
oppositum, vel extremum, sicut cum dicitur, ex mane fit dies. Et
sic non conceditur quod hoc fiat illud, idest quod mane fiat dies. Et
ita etiam in proposito, licet proprie dicatur quod ex pane fiat corpus
Christi, non tamen proprie dicitur quod panis fiat corpus Christi,
nisi secundum quandam similitudinem, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod illud ex quo fit aliquid, quandoque erit
illud, propter subiectum quod importatur. Et ideo, cum huius
conversionis non sit aliquod subiectum, non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod in hac conversione sunt plura difficilia quam
in creatione, in qua hoc solum difficile est, quod aliquid fit ex
nihilo, quod tamen pertinet ad proprium modum productionis primae
causae, quae nihil aliud praesupponit. Sed in hac conversione non
solum est difficile quod hoc totum convertitur in illud totum, ita quod
nihil prioris remaneat, quod non pertinet ad communem modum
productionis alicuius causae, sed etiam habet hoc difficile, quod
accidentia remanent corrupta substantia, et multa alia, de quibus in
sequentibus agetur. Tamen verbum conversionis recipitur in hoc
sacramento, non autem in creatione, sicut dictum est.
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, potentia pertinet ad
subiectum, quod non est accipere in hac conversione. Et ideo non
conceditur quod panis possit esse corpus Christi, non enim haec
conversio fit per potentiam passivam creaturae, sed per solam potentiam
activam creatoris.
|
|