|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non totus Christus
contineatur sub hoc sacramento. Christus enim incipit esse in hoc
sacramento per conversionem panis et vini. Sed manifestum est quod
panis et vinum non possunt converti neque in divinitatem Christi,
neque in eius animam. Cum ergo Christus existat ex tribus
substantiis, scilicet divinitate, anima et corpore, ut supra
habitum; videtur quod Christus totus non sit in hoc sacramento.
2. Praeterea, Christus est in hoc sacramento secundum quod competit
refectioni fidelium, quae in cibo et potu consistit, sicut supra
dictum est. Sed dominus dicit, Ioan. VI, caro mea vere est
cibus, et sanguis meus vere est potus. Ergo solum caro et sanguis
Christi continetur in hoc sacramento. Sunt autem multae aliae partes
corporis Christi, puta nervi et ossa et alia huiusmodi. Non ergo
totus Christus continetur sub hoc sacramento.
3. Praeterea, corpus maioris quantitatis non potest totum contineri
sub minoris quantitatis mensura. Sed mensura panis et vini consecrati
est multo minor quam propria mensura corporis Christi. Non potest
ergo esse quod totus Christus sit sub hoc sacramento.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de Offic., in illo
sacramento Christus est.
Respondeo dicendum quod omnino necesse est confiteri secundum fidem
Catholicam quod totus Christus sit in hoc sacramento. Sciendum tamen
quod aliquid Christi est in hoc sacramento dupliciter, uno modo,
quasi ex vi sacramenti; alio modo, ex naturali concomitantia. Ex vi
quidem sacramenti, est sub speciebus huius sacramenti id in quod
directe convertitur substantia panis et vini praeexistens, prout
significatur per verba formae, quae sunt effectiva in hoc sacramento
sicut et in ceteris, puta cum dicitur, hoc est corpus meum, hic est
sanguis meus. Ex naturali autem concomitantia est in hoc sacramento
illud quod realiter est coniunctum ei in quod praedicta conversio
terminatur. Si enim aliqua duo sunt realiter coniuncta, ubicumque est
unum realiter, oportet et aliud esse, sola enim operatione animae
discernuntur quae realiter sunt coniuncta.
Ad primum ergo dicendum quod, quia conversio panis et vini non
terminatur ad divinitatem vel animam Christi, consequens est quod
divinitas vel anima Christi non sit in hoc sacramento ex vi
sacramenti, sed ex reali concomitantia. Quia enim divinitas corpus
assumptum nunquam deposuit, ubicumque est corpus Christi, necesse est
et eius divinitatem esse. Et ideo in hoc sacramento necesse est esse
divinitatem Christi concomitantem eius corpus. Unde in symbolo
Ephesino legitur, participes efficimur corporis et sanguinis
Christi, non ut communem carnem percipientes, nec viri sanctificati
et verbo coniuncti secundum dignitatis unitatem, sed vere
vivificatricem, et ipsius verbi propriam factam. Anima vero realiter
separata fuit a corpore, ut supra dictum est. Et ideo, si in illo
triduo mortis fuisset hoc sacramentum celebratum, non fuisset ibi
anima, nec ex vi sacramenti nec ex reali concomitantia. Sed quia
Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, ut dicitur Rom.
VI, anima eius semper est realiter corpori unita. Et ideo in hoc
sacramento corpus quidem Christi est ex vi sacramenti, anima autem ex
reali concomitantia.
Ad secundum dicendum quod ex vi sacramenti sub hoc sacramento
continetur, quantum ad species panis, non solum caro, sed totum
corpus Christi, idest ossa et nervi et alia huiusmodi. Et hoc
apparet ex forma huius sacramenti, in qua non dicitur, haec est caro
mea, sed, hoc est corpus meum. Et ideo, cum dominus dixit, Ioan.
VI, caro mea vere est cibus, caro ponitur ibi pro toto corpore,
quia, secundum consuetudinem humanam, videtur esse magis manducationi
accommodata, prout scilicet homines carnibus animalium vescuntur
communiter, non ossibus vel aliis huiusmodi.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, facta conversione panis
in corpus Christi vel vini in sanguinem, accidentia utriusque
remanent. Ex quo patet quod dimensiones panis vel vini non
convertuntur in dimensiones corporis Christi, sed substantia in
substantiam. Et sic substantia corporis Christi vel sanguinis est in
hoc sacramento ex vi sacramenti, non autem dimensiones corporis vel
sanguinis Christi. Unde patet quod corpus Christi est in hoc
sacramento per modum substantiae, et non per modum quantitatis.
Propria autem totalitas substantiae continetur indifferenter in parva
vel magna quantitate, sicut tota natura aeris in magno vel parvo aere,
et tota natura hominis in magno vel parvo homine. Unde et tota
substantia corporis Christi et sanguinis continetur in hoc sacramento
post consecrationem, sicut ante consecrationem continebatur ibi
substantia panis et vini.
|
|