|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sub utraque specie
huius sacramenti totus Christus contineatur. Hoc enim sacramentum ad
salutem fidelium ordinatur, non virtute specierum, sed virtute eius
quod sub speciebus continetur, quia species erant etiam ante
consecrationem, ex qua est virtus huius sacramenti. Si ergo nihil
continetur sub una specie quod non contineatur sub alia, et totus
Christus continetur sub utraque, videtur quod altera illarum
superfluat in hoc sacramento.
2. Praeterea, dictum est quod sub nomine carnis omnes aliae partes
corporis continentur, sicut ossa, nervi et alia huiusmodi. Sed
sanguis est una partium humani corporis, sicut patet per Aristotelem,
in libro animalium. Si ergo sanguis Christi continetur sub specie
panis, sicut continentur ibi aliae partes corporis, non deberet
seorsum sanguis consecrari, sicut neque seorsum consecratur alia pars
corporis.
3. Praeterea, quod iam factum est, iterum fieri non potest. Sed
corpus Christi iam incoepit esse in hoc sacramento per consecrationem
panis. Ergo non potest esse quod denuo incipiat esse per
consecrationem vini. Et ita sub specie vini non continebitur corpus
Christi; et per consequens nec totus Christus. Non ergo sub utraque
specie totus Christus continetur.
Sed contra est quod, I Cor. XI, super illud, calicem, dicit
Glossa quod sub utraque specie, scilicet panis et vini, idem
sumitur. Et ita videtur quod sub utraque specie totus Christus sit.
Respondeo dicendum certissime ex supra dictis tenendum esse quod sub
utraque specie sacramenti totus est Christus, aliter tamen et aliter.
Nam sub speciebus panis est quidem corpus Christi ex vi sacramenti,
sanguis autem ex reali concomitantia, sicut supra dictum est de anima
et divinitate Christi. Sub speciebus vero vini est quidem sanguis
Christi ex vi sacramenti, corpus autem Christi ex reali
concomitantia, sicut anima et divinitas, eo quod nunc sanguis Christi
non est ab eius corpore separatus, sicut fuit tempore passionis et
mortis. Unde, si tunc fuisset hoc sacramentum celebratum, sub
speciebus panis fuisset corpus Christi sine sanguine, et sub specie
vini sanguis sine corpore, sicut erat in rei veritate.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis totus Christus sit sub utraque
specie, non tamen frustra. Nam primo quidem, hoc valet ad
repraesentandam passionem Christi, in qua seorsum sanguis fuit a
corpore. Unde et in forma consecrationis sanguinis fit mentio de eius
effusione. Secundo, hoc est conveniens usui huius sacramenti, ut
seorsum exhibeatur fidelibus corpus Christi in cibum, et sanguis in
potum. Tertio, quantum ad effectum, secundum quod supra dictum est
quod corpus exhibetur pro salute corporis, sanguis pro salute animae.
Ad secundum dicendum quod in passione Christi, cuius hoc sacramentum
est memoriale, non fuerunt aliae partes corporis ab invicem separatae,
sicut sanguis, sed corpus indissolutum permansit, secundum quod
legitur Exod. XII, os non comminuetis ex eo. Et ideo in hoc
sacramento seorsum consecratur sanguis a corpore, non autem alia pars
ab alia.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, corpus Christi non est
sub specie vini ex vi sacramenti, sed ex reali concomitantia. Et ideo
per consecrationem vini non fit ibi corpus Christi per se, sed
concomitanter.
|
|