|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit totus Christus
sub qualibet parte specierum panis vel vini. Species enim illae dividi
possunt in infinitum. Si ergo Christus totus est sub qualibet parte
specierum praedictarum, sequeretur quod infinities esset in hoc
sacramento. Quod est inconveniens, nam infinitum non solum repugnat
naturae, sed etiam gratiae.
2. Praeterea, corpus Christi, cum sit organicum, habet partes
determinate distantes, est enim de ratione organici corporis
determinata distantia singularum partium ad invicem, sicut oculi ab
oculo, et oculi ab aure. Sed hoc non posset esse si sub qualibet
parte specierum esset totus Christus, oporteret enim quod sub qualibet
parte esset quaelibet pars; et ita, ubi esset una pars, esset et
alia. Non ergo potest esse quod totus Christus sit sub qualibet parte
hostiae vel vini contenti in calice.
3. Praeterea, corpus Christi semper veram retinet corporis
naturam, nec unquam mutatur in spiritum. Sed de ratione corporis est
ut sit quantitas positionem habens, ut patet in praedicamentis. Sed
ad rationem huius quantitatis pertinet quod diversae partes in diversis
partibus loci existant. Non ergo potest esse, ut videtur, quod totus
Christus sit sub qualibet parte specierum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in quodam sermone, singuli
accipiunt Christum dominum, et in singulis portionibus totus est, nec
per singulas minuitur, sed integrum se praebet in singulis.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, quia in hoc
sacramento substantia corporis Christi est ex vi sacramenti, quantitas
autem dimensiva ex vi realis concomitantiae, corpus Christi est in hoc
sacramento per modum substantiae, idest, per modum quo substantia est
sub dimensionibus, non autem per modum dimensionum, idest, non per
illum modum quo quantitas dimensiva alicuius corporis est sub quantitate
dimensiva loci. Manifestum est autem quod natura substantiae tota est
sub qualibet parte dimensionum sub quibus continetur, sicut sub
qualibet parte aeris est tota natura aeris, et sub qualibet parte panis
est tota natura panis. Et hoc indifferenter sive dimensiones sint actu
divisae, sicut cum aer dividitur vel panis secatur, vel etiam sint
actu indivisae, divisibiles vero potentia. Et ideo manifestum est
quod Christus totus est sub qualibet parte specierum panis, etiam
hostia integra manente, et non solum cum frangitur, sicut quidam
dicunt, ponentes exemplum de imagine quae apparet in speculo, quae una
apparet in speculo integro, infracto autem speculo apparent singulae in
singulis partibus. Quod quidem non est omnino simile. Quia
multiplicatio huiusmodi imaginum accidit in speculo fracto propter
diversas reflexiones ad diversas partes speculi, hic autem non est nisi
una consecratio propter quam corpus Christi est in sacramento.
Ad primum ergo dicendum quod numerus sequitur divisionem. Et ideo,
quandiu quantitas manet indivisa actu, neque substantia alicuius rei
est pluries sub dimensionibus propriis, neque corpus Christi sub
dimensionibus panis. Et per consequens neque infinities, sed toties
in quot partes dividitur.
Ad secundum dicendum quod illa determinata distantia partium in corpore
organico fundatur super quantitatem dimensivam ipsius, ipsa autem
natura substantiae praecedit etiam quantitatem dimensivam. Et quia
conversio substantiae panis directe terminatur ad substantiam corporis
Christi, secundum cuius modum proprie et directe est in hoc sacramento
corpus Christi, talis distantia partium est quidem in ipso corpore
Christi vero, sed non secundum hanc distantiam comparatur ad hoc
sacramentum, sed secundum modum suae substantiae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de natura corporis quam
habet secundum quantitatem dimensivam. Dictum est autem quod corpus
Christi non comparatur ad hoc sacramentum ratione quantitatis
dimensivae, sed ratione substantiae, ut dictum est.
|
|