|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non tota quantitas
dimensiva corporis Christi sit in hoc sacramento. Dictum est enim
quod totum corpus Christi continetur sub qualibet parte hostiae
consecratae. Sed nulla quantitas dimensiva tota continetur in aliquo
toto et in qualibet parte eius. Est ergo impossibile quod tota
quantitas dimensiva corporis Christi contineatur in hoc sacramento.
2. Praeterea, impossibile est duas quantitates dimensivas esse
simul, etiam si una sit separata et alia in corpore naturali, ut patet
per philosophum, in III Metaphys. Sed in hoc sacramento remanet
quantitas dimensiva panis, ut sensu apparet. Non ergo est ibi
quantitas dimensiva corporis Christi.
3. Praeterea, si duae quantitates dimensivae inaequales iuxta se
ponantur, maior extenditur ultra minorem. Sed quantitas dimensiva
corporis Christi est multo maior quam quantitas dimensiva hostiae eius
consecratae, secundum omnem dimensionem. Si ergo in hoc sacramento
sit quantitas dimensiva corporis Christi cum quantitate dimensiva
hostiae, quantitas dimensiva corporis Christi extendetur ultra
quantitatem hostiae. Quae tamen non est sine substantia corporis
Christi. Ergo substantia corporis Christi erit in hoc sacramento
etiam praeter species panis. Quod est inconveniens, cum substantia
corporis Christi non sit in hoc sacramento nisi per consecrationem
panis, ut dictum est. Impossibile est ergo quod tota quantitas
corporis Christi sit in hoc sacramento.
Sed contra est quod quantitas dimensiva corporis alicuius non separatur
secundum esse a substantia eius. Sed in hoc sacramento est tota
substantia corporis Christi, ut supra habitum est. Ergo tota
quantitas dimensiva corporis Christi est in hoc sacramento.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, dupliciter aliquid
Christi est in hoc sacramento, uno modo, ex vi sacramenti; alio
modo, ex naturali concomitantia. Ex vi quidem sacramenti quantitas
dimensiva corporis Christi non est in hoc sacramento. Ex vi enim
sacramenti est in hoc sacramento illud in quod directe conversio
terminatur. Conversio autem quae fit in hoc sacramento, terminatur
directe ad substantiam corporis Christi, non autem ad dimensiones
eius. Quod patet ex hoc quod quantitas dimensiva remanet facta
consecratione, sola substantia panis transeunte. Quia tamen
substantia corporis Christi realiter non denudatur a sua quantitate
dimensiva et ab aliis accidentibus, inde est quod, ex vi realis
concomitantiae, est in hoc sacramento tota quantitas dimensiva corporis
Christi, et omnia alia accidentia eius.
Ad primum ergo dicendum quod modus existendi cuiuslibet rei
determinatur secundum illud quod est ei per se, non autem secundum
illud quod est ei per accidens, sicut corpus est in visu secundum quod
est album, non autem secundum quod est dulce, licet idem corpus sit
album et dulce. Unde et dulcedo est in visu secundum modum albedinis,
et non secundum modum dulcedinis. Quia igitur ex vi sacramenti huius
est in altari substantia corporis Christi, quantitas autem dimensiva
eius est ibi concomitanter et quasi per accidens, ideo quantitas
dimensiva corporis Christi est in hoc sacramento, non secundum
proprium modum, ut scilicet sit totum in toto et singulae partes in
singulis partibus; sed per modum substantiae, cuius natura est tota in
toto et tota in qualibet parte.
Ad secundum dicendum quod duae quantitates dimensivae non possunt
naturaliter simul esse in eodem ita quod utraque sit secundum proprium
modum quantitatis dimensivae. In hoc autem sacramento quantitas
dimensiva panis est secundum proprium modum, scilicet secundum
commensurationem quandam, non autem quantitas dimensiva corporis
Christi, sed est ibi per modum substantiae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod quantitas dimensiva corporis Christi non est
in hoc sacramento secundum modum commensurationis, qui est proprius
quantitati, ad quem pertinet quod maior quantitas extendatur ultra
minorem, sed est ibi per modum iam dictum.
|
|