|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi sit in
hoc sacramento sicut in loco. Esse enim in aliquo definitive vel
circumscriptive est pars eius quod est esse in loco. Sed corpus
Christi videtur esse definitive in hoc sacramento, quia ita est ubi
sunt species panis vel vini, quod non est in alio loco altaris.
Videtur etiam ibi esse circumscriptive, quia ita continetur superficie
hostiae consecratae quod nec excedit nec exceditur. Ergo corpus
Christi est in hoc sacramento sicut in loco.
2. Praeterea, locus specierum panis non est vacuus, natura enim non
patitur vacuum. Nec est ibi substantia panis, ut supra habitum est,
sed est ibi solum corpus Christi. Ergo corpus Christi replet locum
illum. Sed omne quod replet locum aliquem, est in eo localiter.
Ergo corpus Christi est in hoc sacramento localiter.
3. Praeterea, in hoc sacramento, sicut dictum est, corpus Christi
est cum sua quantitate dimensiva et cum omnibus suis accidentibus. Sed
esse in loco est accidens corporis, unde et ubi connumeratur inter
novem genera accidentium. Ergo corpus Christi est in hoc sacramento
localiter.
Sed contra est quod oportet locum et locatum esse aequalia, ut patet
per philosophum, in IV Physic. Sed locus ubi est hoc sacramentum,
est multo minor quam corpus Christi. Ergo corpus Christi non est in
hoc sacramento sicut in loco.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, corpus Christi non
est in hoc sacramento secundum proprium modum quantitatis dimensivae,
sed magis secundum modum substantiae. Omne autem corpus locatum est in
loco secundum modum quantitatis dimensivae, inquantum scilicet
commensuratur loco secundum suam quantitatem dimensivam. Unde
relinquitur quod corpus Christi non est in hoc sacramento sicut in
loco, sed per modum substantiae, eo scilicet modo quo substantia
continetur a dimensionibus. Succedit enim substantia corporis Christi
in hoc sacramento substantiae panis. Unde, sicut substantia panis non
erat sub suis dimensionibus localiter, sed per modum substantiae, ita
nec substantia corporis Christi. Non tamen substantia corporis
Christi est subiectum illarum dimensionum, sicut erat substantia
panis. Et ideo panis ratione suarum dimensionum localiter erat ibi,
quia comparabatur ad locum mediantibus propriis dimensionibus.
Substantia autem corporis Christi comparatur ad locum illum
mediantibus dimensionibus alienis, ita quod e converso dimensiones
propriae corporis Christi comparantur ad locum illum mediante
substantia. Quod est contra rationem corporis locati. Unde nullo
modo corpus Christi est in hoc sacramento localiter.
Ad primum ergo dicendum quod corpus Christi non est in hoc sacramento
definitive, quia sic non esset alibi quam in hoc altari ubi conficitur
hoc sacramentum; cum tamen sit et in caelo in propria specie, et in
multis aliis altaribus sub specie sacramenti. Similiter etiam patet
quod non est in hoc sacramento circumscriptive, quia non est ibi
secundum commensurationem propriae quantitatis, ut dictum est. Quod
autem non est extra superficiem sacramenti, nec est in alia parte
altaris, non pertinet ad hoc quod sit ibi definitive vel
circumscriptive, sed ad hoc quod incoepit ibi esse per consecrationem
et conversionem panis et vini, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod locus ille in quo est corpus Christi, non
est vacuus. Neque tamen proprie est repletus substantia corporis
Christi, quae non est ibi localiter, sicut dictum est. Sed est
repletus speciebus sacramentorum, quae habent replere locum vel propter
naturam dimensionum; vel saltem miraculose, sicut et miraculose
subsistunt per modum substantiae.
Ad tertium dicendum quod accidentia corporis Christi sunt in hoc
sacramento, sicut supra dictum est, secundum realem concomitantiam.
Et ideo illa accidentia corporis Christi sunt in hoc sacramento quae
sunt ei intrinseca. Esse autem in loco est accidens per comparationem
ad extrinsecum continens. Et ideo non oportet quod Christus sit in
hoc sacramento sicut in loco.
|
|