|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi sit
mobiliter in hoc sacramento. Dicit enim philosophus, in II
Topic., quod, moventibus nobis, moventur ea quae in nobis sunt.
Quod quidem verum est etiam de spirituali substantia animae. Sed
Christus est in hoc sacramento, ut supra habitum est. Ergo movetur
ad motum ipsius.
2. Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed de agno
paschali, qui erat figura huius sacramenti, non remanebat quidquam
usque mane, sicut praecipitur Exod. XII. Ergo neque etiam, si
hoc sacramentum reservetur in crastinum, erit ibi corpus Christi. Et
ita non est immobiliter in hoc sacramento.
3. Praeterea, si corpus Christi remaneat sub hoc sacramento etiam
in crastino, pari ratione remanebit et per totum sequens tempus, non
enim potest dici quod desinat ibi esse cessantibus speciebus, quia esse
corporis Christi non dependet a speciebus illis. Non autem remanet
sub hoc sacramento Christus per totum tempus futurum. Videtur ergo
quod statim in crastino, vel post modicum tempus, desinat esse sub hoc
sacramento. Et ita videtur quod Christus mobiliter sit in hoc
sacramento.
Sed contra, impossibile est idem esse motum et quietum, quia sic
contradictoria verificarentur de eodem. Sed corpus Christi in caelo
quietum residet. Non ergo est mobiliter in hoc sacramento.
Respondeo dicendum quod, cum aliquid est unum subiecto et multiplex
secundum esse, nihil prohibet secundum aliquid moveri et secundum aliud
immobile permanere, sicut corpori aliud est esse album, et aliud est
esse magnum, unde potest moveri secundum albedinem, et permanere
immobile secundum magnitudinem. Christo autem non est idem esse
secundum se, et esse sub sacramento, quia per hoc ipsum quod dicimus
ipsum esse sub sacramento, significatur quaedam habitudo eius ad hoc
sacramentum. Secundum igitur hoc esse non movetur Christus per se
secundum locum, sed solum per accidens. Quia Christus non est in hoc
sacramento sicut in loco, sicut praedictum est, quod autem non est in
loco, non movetur per se in loco, sed solum ad motum eius in quo est.
Similiter autem neque per se movetur, secundum esse quod habet in hoc
sacramento, quacumque alia mutatione, puta quantum ad hoc quod desinat
esse sub hoc sacramento. Quia illud quod de se habet esse
indeficiens, non potest esse deficiendi principium, sed, alio
deficiente, hoc desinit esse in eo; sicut Deus, cuius esse est
indeficiens et immortale, desinit esse in aliqua creatura corruptibili
per hoc quod creatura corruptibilis desinit esse. Et hoc modo, cum
Christus habeat esse indeficiens et incorruptibile, non desinit esse
sub sacramento neque per hoc quod ipsum desinat esse, neque etiam per
motum localem sui, ut ex dictis patet, sed solum per hoc quod species
huius sacramenti desinunt esse. Unde patet quod Christus, per se
loquendo, immobiliter est in hoc sacramento.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de motu per accidens,
quo ad motum nostri moventur ea quae in nobis sunt. Aliter tamen ea
quae per se possunt esse in loco, sicut corpora, et aliter ea quae per
se non possunt esse in loco, sicut formae et spirituales substantiae.
Ad quem modum potest reduci quod dicimus Christum moveri per accidens
secundum esse quod habet in hoc sacramento, in quo non est sicut in
loco.
Ad secundum dicendum quod hac ratione moti videntur fuisse quidam
ponentes quod corpus Christi non remanet sub hoc sacramento si in
crastinum reservetur. Contra quos Cyrillus dicit, insaniunt quidam
dicentes mysticam benedictionem a sanctificatione cessare si quae
reliquiae remanserint eius in diem subsequentem. Non enim mutabitur
sacrosanctum corpus Christi, sed virtus benedictionis et vivificativa
gratia iugis in eo est. Sicut et omnes aliae consecrationes
immobiliter manent, permanentibus rebus consecratis, propter quod non
iterantur. Veritas autem licet figurae respondeat, tamen figura non
potest eam adaequare.
Ad tertium dicendum quod corpus Christi remanet in hoc sacramento non
solum in crastinum, sed etiam in futurum, quousque species
sacramentales manent. Quibus cessantibus, desinit esse corpus
Christi sub eis, non quia ab eis dependeat, sed quia tollitur
habitudo corporis Christi ad illas species. Per quem modum Deus
desinit esse dominus creaturae desinentis.
|
|