|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi prout
est in hoc sacramento, possit videri ab aliquo oculo, saltem
glorificato. Oculus enim noster impeditur a visione corporis Christi
in hoc sacramento existentis, propter species sacramentales ipsum
circumvelantes. Sed oculus glorificatus non potest ab aliquo
impediri, quin corpora quaelibet videat prout sunt. Ergo oculus
glorificatus potest videre corpus Christi prout est in hoc sacramento.
2. Praeterea, corpora gloriosa sanctorum erunt configurata corpori
claritatis Christi, ut dicitur Philipp. III. Sed oculus
Christi videt seipsum prout est in hoc sacramento. Ergo pari ratione
quilibet alius oculus glorificatus potest ipsum videre.
3. Praeterea, sancti in resurrectione erunt aequales Angelis, ut
dicitur Luc. XX. Sed Angeli vident corpus Christi prout est in
hoc sacramento, quia etiam Daemones inveniuntur huic sacramento
reverentiam exhibere, et ipsum timere. Ergo pari ratione oculus
glorificatus potest ipsum videre prout est in hoc sacramento.
Sed contra, nihil idem existens potest simul ab eodem videri in
diversis speciebus. Sed oculus glorificatus semper videt Christum
prout est in sua specie, secundum illud Isaiae XXXIII, regem in
decore suo videbunt. Ergo videtur quod non videat Christum prout est
sub specie huius sacramenti.
Respondeo dicendum quod duplex est oculus, scilicet corporalis,
proprie dictus; et intellectualis, qui per similitudinem dicitur. A
nullo autem oculo corporali corpus Christi potest videri prout est in
hoc sacramento. Primo quidem, quia corpus visibile per sua accidentia
immutat medium. Accidentia autem corporis Christi sunt in hoc
sacramento mediante substantia, ita scilicet quod accidentia corporis
Christi non habent immediatam habitudinem neque ad hoc sacramentum,
neque ad corpora quae ipsum circumstant. Et ideo non possunt immutare
medium, ut sic ab aliquo corporali oculo videri possint. Secundo
quia, sicut supra dictum est, corpus Christi est in hoc sacramento
per modum substantiae. Substantia autem, inquantum huiusmodi, non
est visibilis oculo corporali, neque subiacet alicui sensui, neque
imaginationi, sed soli intellectui, cuius obiectum est quod quid est,
ut dicitur in III de anima. Et ideo, proprie loquendo, corpus
Christi, secundum modum essendi quem habet in hoc sacramento, neque
sensu neque imaginatione perceptibile est, sed solo intellectu, qui
dicitur oculus spiritualis. Percipitur autem diversimode a diversis
intellectibus. Quia enim modus essendi quo Christus est in hoc
sacramento, est penitus supernaturalis, a supernaturali intellectu,
scilicet divino, secundum se visibilis est, et per consequens ab
intellectu beato vel Angeli vel hominis, qui secundum participatam
claritatem divini intellectus videt ea quae supernaturalia sunt, per
visionem divinae essentiae. Ab intellectu autem hominis viatoris non
potest conspici nisi per fidem, sicut et cetera supernaturalia. Sed
nec etiam intellectus angelicus, secundum sua naturalia, sufficit ad
hoc intuendum. Unde Daemones non possunt videre per intellectum
Christum in hoc sacramento, nisi per fidem, cui non voluntate
assentiunt, sed ad eam signorum evidentia convincuntur, prout
dicitur, Iac. II, quod Daemones credunt et contremiscunt.
Ad primum ergo dicendum quod oculus noster corporeus per species
sacramentales impeditur a visione corporis Christi sub eis existentis,
non solum per modum tegumenti, sicut impedimur videre id quod est
velatum quocumque corporali velamine, sed quia corpus Christi non
habet habitudinem ad medium quod circumstat hoc sacramentum mediantibus
propriis accidentibus sed mediantibus speciebus sacramentalibus.
Ad secundum dicendum quod oculus corporalis Christi videt seipsum sub
sacramento existentem, non tamen potest videre ipsum modum essendi quo
est sub sacramento, quod pertinet ad intellectum. Nec tamen est
simile de alio oculo glorioso, quia et ipse oculus Christi est sub hoc
sacramento; in quo non conformatur ei alius oculus gloriosus.
Ad tertium dicendum quod Angelus bonus vel malus non potest aliquid
videre oculo corporeo, sed solum oculo intellectuali. Unde non est
similis ratio, ut ex dictis patet.
|
|