|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod, quando in hoc
sacramento miraculose apparet vel caro vel puer, quod non sit ibi vere
corpus Christi. Corpus enim Christi desinit esse sub hoc sacramento
quando desinunt esse species sacramentales, ut dictum est. Sed quando
apparet caro vel puer, desinunt esse species sacramentales. Ergo non
est ibi vere corpus Christi.
2. Praeterea, ubicumque est corpus Christi, vel est ibi sub specie
propria, vel sub specie sacramenti. Sed quando tales apparitiones
fiunt, manifestum est quod non est ibi Christus sub specie propria,
quia in hoc sacramento totus Christus continetur, qui permanet integer
in forma qua ascendit in caelum; cum tamen id quod miraculose apparet
in hoc sacramento, quandoque videatur ut quaedam parva caro, quandoque
autem ut parvus puer. Manifestum est etiam quod non est ibi sub specie
sacramenti, quae est species panis vel vini. Ergo videtur quod corpus
Christi nullo modo sit ibi.
3. Praeterea, corpus Christi incipit esse in hoc sacramento per
consecrationem et conversionem, ut supra dictum est. Sed caro aut
sanguis miraculose apparens non sunt consecrata, nec conversa in verum
corpus et sanguinem Christi. Non ergo sub his speciebus est corpus
vel sanguis Christi.
Sed contra est quod, tali apparitione facta, eadem reverentia
exhibetur ei quod apparet, quae et prius exhibebatur. Quod quidem non
fieret si non vere esset ibi Christus, cui reverentiam latriae
exhibemus. Ergo, etiam tali apparitione facta, Christus est sub hoc
sacramento.
Respondeo dicendum quod dupliciter contingit talis apparitio, qua
quandoque in hoc sacramento miraculose videtur caro aut sanguis, aut
etiam aliquis puer. Quandoque enim hoc contingit ex parte videntium,
quorum oculi immutantur tali immutatione ac si expresse viderent
exterius carnem aut sanguinem vel puerum, nulla tamen immutatione facta
ex parte sacramenti. Et hoc quidem videtur contingere quando uni
videtur sub specie carnis vel pueri, aliis tamen videtur, sicut et
prius, sub specie panis; vel quando eidem ad horam videtur sub specie
carnis vel pueri, et postmodum sub specie panis. Nec tamen hoc
pertinet ad aliquam deceptionem, sicut accidit in magorum praestigiis,
quia talis species divinitus formatur in oculo ad aliquam veritatem
figurandam, ad hoc scilicet quod manifestetur vere corpus Christi esse
sub hoc sacramento; sicut etiam Christus absque deceptione apparuit
discipulis euntibus in Emmaus. Dicit enim Augustinus, in libro de
quaestionibus Evangelii, quod, cum fictio nostra refertur ad aliquam
significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis. Et
quia per hunc modum nulla immutatio fit ex parte sacramenti, manifestum
est quod non desinit esse Christus sub hoc sacramento, tali
apparitione facta. Quandoque vero contingit talis apparitio non per
solam immutationem videntium, sed specie quae videtur realiter exterius
existente. Et hoc quidem videtur esse quando sub tali specie ab
omnibus videtur; et non ad horam, sed per longum tempus ita permanet.
Et in hoc casu quidam dicunt quod est propria species corporis
Christi. Nec obstat quod quandoque non videtur ibi totus Christus,
sed aliqua pars carnis; vel etiam videtur non in specie iuvenili, sed
in effigie puerili, quia in potestate est corporis gloriosi, ut infra
dicetur, quod videatur ab oculo non glorificato vel secundum totum vel
secundum partem, et in effigie vel propria vel aliena, ut infra
dicetur. Sed hoc videtur esse inconveniens. Primo quidem, quia
corpus Christi non potest in propria specie videri nisi in uno loco,
in quo definitive continetur. Unde, cum videatur in propria specie et
adoretur in caelo, sub propria specie non videtur in hoc sacramento.
Secundo, quia corpus gloriosum, quod apparet ut vult, post
apparitionem cum voluerit disparet, sicut dicitur, Luc. ult., quod
dominus ab oculis discipulorum evanuit. Hoc autem quod sub specie
carnis in hoc sacramento apparet, diu permanet, quinimmo quandoque
legitur esse inclusum, et multorum episcoporum consilio in pixide
reservatum; quod nefas est de Christo sentire secundum propriam
speciem. Et ideo dicendum quod, manentibus dimensionibus quae prius
fuerunt, fit miraculose quaedam immutatio circa alia accidentia, puta
figuram et colorem et alia huiusmodi, ut videatur caro vel sanguis,
aut etiam puer. Et, sicut prius dictum est, hoc non est deceptio,
quia fit in figuram cuiusdam veritatis, scilicet ad ostendendum per
hanc miraculosam apparitionem quod in hoc sacramento est vere corpus
Christi et sanguis. Et sic patet quod, remanentibus dimensionibus,
quae sunt fundamenta aliorum accidentium, ut infra dicetur, remanet
vere corpus Christi in hoc sacramento.
Ad primum ergo dicendum quod, facta tali apparitione, species
sacramentales quandoque quidem totaliter manent in seipsis, quandoque
autem secundum illud quod est principale in eis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod in huiusmodi apparitionibus, sicut dictum
est, non videtur propria species Christi, sed species miraculose
formata vel in oculis intuentium, vel etiam in ipsis sacramentalibus
dimensionibus, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod dimensiones panis et vini consecrati manent,
immutatione circa eas miraculose facta quantum ad alia accidentia, ut
dictum est.
|
|