|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod accidentia non remaneant
in hoc sacramento sine subiecto. Nihil enim inordinatum aut fallax
debet esse in hoc sacramento veritatis. Sed accidentia esse sine
subiecto est contra rerum ordinem, quem Deus naturae indidit.
Videtur etiam ad quandam fallaciam pertinere, cum accidentia sint
signa naturae subiecti. Ergo in hoc sacramento non sunt accidentia
sine subiecto.
2. Praeterea, fieri non potest, etiam miraculose, quod definitio
rei ab ea separetur; vel quod uni rei conveniat definitio alterius,
puta quod homo, manens homo, sit animal irrationale. Ad hoc enim
sequeretur contradictoria esse simul, hoc enim quod significat nomen
rei, est definitio, ut dicitur in IV Metaphys. Sed ad
definitionem accidentis pertinet quod sit in subiecto, ad definitionem
vero substantiae, quod per se subsistat non in subiecto. Non potest
ergo miraculose fieri quod in hoc sacramento sint accidentia sine
subiecto.
3. Praeterea, accidens individuatur ex subiecto. Si ergo
accidentia remanent in hoc sacramento sine subiecto, non erunt
individua, sed universalia. Quod patet esse falsum, quia sic non
essent sensibilia, sed intelligibilia tantum.
4. Praeterea, accidentia per consecrationem huius sacramenti non
adipiscuntur aliquam compositionem. Sed ante consecrationem non erant
composita neque ex materia et forma, neque ex quo est et quod est.
Ergo etiam post consecrationem non sunt composita altero horum
modorum. Quod est inconveniens, quia sic essent simpliciora quam
Angeli; cum tamen haec accidentia sint sensibilia. Non ergo
accidentia remanent in hoc sacramento sine subiecto.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in homilia paschali, quod
species sacramentales sunt illarum rerum vocabula quae ante fuerunt,
scilicet panis et vini. Et ita, cum non remaneat substantia panis et
vini, videtur quod huiusmodi species sint sine subiecto.
Respondeo dicendum quod accidentia panis et vini, quae sensu
deprehenduntur in hoc sacramento remanere post consecrationem, non sunt
sicut in subiecto in substantia panis et vini, quae non remanet, ut
supra habitum est. Neque etiam in forma substantiali, quae non
manet; et, si remaneret, subiectum esse non posset, ut patet per
Boetium, in libro de Trin. Manifestum est etiam quod huiusmodi
accidentia non sunt in substantia corporis et sanguinis Christi sicut
in subiecto, quia substantia humani corporis nullo modo potest his
accidentibus affici; neque etiam est possibile quod corpus Christi,
gloriosum et impassibile existens, alteretur ad suscipiendas huiusmodi
qualitates. Dicunt autem quidam quod sunt, sicut in subiecto, in
aere circumstante. Sed nec hoc esse potest. Primo quidem, quia aer
non est huiusmodi accidentium susceptivus. Secundo, quia huiusmodi
accidentia non sunt ubi est aer. Quinimmo ad motum harum specierum aer
depellitur. Tertio, quia accidentia non transeunt de subiecto in
subiectum, ut scilicet idem accidens numero quod primo fuit in uno
subiecto, postmodum fiat in alio. Accidens enim numerum accipit a
subiecto. Unde non potest esse quod, idem numero manens, sit
quandoque in hoc, quandoque in alio subiecto. Quarto quia, cum aer
non spolietur accidentibus propriis, simul haberet accidentia propria
et aliena. Nec potest dici quod hoc fiat miraculose virtute
consecrationis, quia verba consecrationis hoc non significant; quae
tamen non efficiunt nisi significatum. Et ideo relinquitur quod
accidentia in hoc sacramento manent sine subiecto. Quod quidem virtute
divina fieri potest. Cum enim effectus magis dependeat a causa prima
quam a causa secunda, potest Deus, qui est prima causa substantiae et
accidentis, per suam infinitam virtutem conservare in esse accidens
subtracta substantia, per quam conservabatur in esse sicut per propriam
causam, sicut etiam alios effectus naturalium causarum potest producere
sine naturalibus causis; sicut corpus humanum formavit in utero
virginis sine virili semine.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet aliquid esse ordinatum
secundum communem legem naturae, cuius tamen contrarium est ordinatum
secundum speciale privilegium gratiae, ut patet in resuscitatione
mortuorum, et in illuminatione caecorum, prout etiam in rebus humanis
quaedam aliquibus conceduntur ex speciali privilegio praeter communem
legem. Et ita, licet sit secundum communem naturae ordinem quod
accidens sit in subiecto, ex speciali tamen ratione, secundum ordinem
gratiae, accidentia sunt in hoc sacramento sine subiecto, propter
rationes supra inductas.
Ad secundum dicendum quod, cum ens non sit genus, hoc ipsum quod est
esse, non potest esse essentia vel substantiae vel accidentis. Non
ergo definitio substantiae est ens per se sine subiecto, nec definitio
accidentis ens in subiecto sed quidditati seu essentiae substantiae
competit habere esse non in subiecto; quidditati autem sive essentiae
accidentis competit habere esse in subiecto. In hoc autem sacramento
non datur accidentibus quod ex vi suae essentiae sint sine subiecto,
sed ex divina virtute sustentante. Et ideo non desinunt esse
accidentia, quia nec separatur ab eis definitio accidentis, nec
competit eis definitio substantiae.
Ad tertium dicendum quod huiusmodi accidentia acquisierunt esse
individuum in substantia panis et vini, qua conversa in corpus et
sanguinem Christi, remanent virtute divina accidentia in illo esse
individuato quod prius habebant. Unde sunt singularia et sensibilia.
Ad quartum dicendum quod accidentia huiusmodi, manente substantia
panis et vini, non habebant ipsa esse nec alia accidentia, sed
substantia eorum habebat huiusmodi esse per ea; sicut nix est alba per
albedinem. Sed post consecrationem ipsa accidentia quae remanent,
habent esse. Unde sunt composita ex esse et quod est, sicut in prima
parte de Angelis dictum est. Et cum hoc, habent compositionem
partium quantitativarum.
|
|