|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in hoc sacramento
quantitas dimensiva panis vel vini non sit aliorum accidentium
subiectum. Accidentis enim non est accidens, nulla enim forma potest
esse subiectum, cum subiici pertineat ad proprietatem materiae. Sed
quantitas dimensiva est quoddam accidens. Ergo quantitas dimensiva non
potest esse subiectum aliorum accidentium.
2. Praeterea, sicut quantitas individuatur ex substantia, ita etiam
et alia accidentia. Si ergo quantitas dimensiva panis aut vini remanet
individuata secundum esse prius habitum, in quo conservatur, pari
ratione et alia accidentia remanent individuata secundum esse quod prius
habebant in substantia. Non ergo sunt in quantitate dimensiva sicut in
subiecto, cum omne accidens individuetur per suum subiectum.
3. Praeterea, inter alia accidentia panis et vini quae remanent,
deprehenduntur etiam sensu rarum et densum. Quae non possunt esse in
quantitate dimensiva praeter materiam existente, quia rarum est quod
habet parum de materia sub dimensionibus magnis; densum autem quod
habet multum de materia sub dimensionibus parvis, ut dicitur in IV
Physic. Ergo videtur quod quantitas dimensiva non possit esse
subiectum accidentium quae remanent in hoc sacramento.
4. Praeterea, quantitas a subiecto separata videtur esse quantitas
mathematica, quae non est subiectum qualitatum sensibilium. Cum ergo
accidentia quae remanent in hoc sacramento sint sensibilia, videtur
quod non possint esse in hoc sacramento sicut in subiecto in quantitate
panis et vini remanente post consecrationem.
Sed contra est quod qualitates non sunt divisibiles nisi per accidens,
scilicet ratione subiecti. Dividuntur autem qualitates remanentes in
hoc sacramento per divisionem quantitatis dimensivae, sicut patet ad
sensum. Ergo quantitas dimensiva est subiectum accidentium quae
remanent in hoc sacramento.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere accidentia alia quae
remanent in hoc sacramento, esse sicut in subiecto in quantitate
dimensiva panis vel vini remanente. Primo quidem, per hoc quod ad
sensum apparet aliquod quantum esse ibi coloratum et aliis accidentibus
affectum, nec in talibus sensus decipitur. Secundo, quia prima
dispositio materiae est quantitas dimensiva, unde et Plato posuit
primas differentias materiae magnum et parvum. Et quia primum
subiectum est materia, consequens est quod omnia alia accidentia
referantur ad subiectum mediante quantitate dimensiva, sicut et primum
subiectum coloris dicitur superficies esse, ratione cuius quidam
posuerunt dimensiones esse substantias corporum, ut dicitur in III
Metaphys. Et quia, subtracto subiecto, remanent accidentia secundum
esse quod prius habebant, consequens est quod omnia accidentia remanent
fundata super quantitatem dimensivam. Tertio quia, cum subiectum sit
principium individuationis accidentium, oportet id quod ponitur
aliquorum accidentium subiectum esse, aliquo modo esse individuationis
principium. Est enim de ratione individui quod non possit in pluribus
esse. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, quia non est
natum in aliquo esse, et hoc modo formae immateriales separatae, per
se subsistentes, sunt etiam per seipsas individuae. Alio modo, ex eo
quod forma substantialis vel accidentalis est quidem nata in aliquo
esse, non tamen in pluribus, sicut haec albedo, quae est in hoc
corpore. Quantum igitur ad primum, materia est individuationis
principium omnibus formis inhaerentibus, quia, cum huiusmodi formae,
quantum est de se, sint natae in aliquo esse sicut in subiecto, ex quo
aliqua earum recipitur in materia, quae non est in alio, iam nec ipsa
forma sic existens potest in alio esse. Quantum autem ad secundum,
dicendum est quod individuationis principium est quantitas dimensiva.
Ex hoc enim aliquid est natum esse in uno solo, quod illud est in se
indivisum et divisum ab omnibus aliis. Divisio autem accidit
substantiae ratione quantitatis, ut dicitur in I Physic. Et ideo
ipsa quantitas dimensiva est quoddam individuationis principium
huiusmodi formis, inquantum scilicet diversae formae numero sunt in
diversis partibus materiae. Unde ipsa quantitas dimensiva secundum se
habet quandam individuationem, ita quod possumus imaginari plures
lineas eiusdem speciei differentes positione, quae cadit in ratione
quantitatis huius; convenit enim dimensioni quod sit quantitas
positionem habens. Et ideo potius quantitas dimensiva potest esse
subiectum aliorum accidentium quam e converso.
Ad primum ergo dicendum quod accidens per se non potest esse subiectum
alterius accidentis, quia non per se est. Secundum vero quod est in
alio, unum accidens dicitur esse subiectum alterius, inquantum unum
accidens recipitur in subiecto alio mediante, sicut superficies dicitur
esse subiectum coloris. Unde, quando accidenti datur divinitus ut per
se sit, potest etiam per se alterius accidentis esse subiectum.
Ad secundum dicendum quod alia accidentia, etiam secundum quod erant
in substantia panis, individuabantur mediante quantitate dimensiva,
sicut dictum est. Et ideo potius quantitas dimensiva est subiectum
aliorum accidentium remanentium in hoc sacramento quam e converso.
Ad tertium dicendum quod rarum et densum sunt quaedam qualitates
consequentes corpora ex hoc quod habent multum vel parum de materia sub
dimensionibus, sicut etiam omnia alia accidentia consequuntur ex
principiis substantiae. Et sicut, subtracta substantia, divina
virtute conservantur alia accidentia; ita, subtracta materia, divina
virtute conservantur qualitates materiam consequentes, sicut rarum et
densum.
Ad quartum dicendum quod quantitas mathematica non abstrahit a materia
intelligibili, sed a materia sensibili, ut dicitur VII Metaphys.
Dicitur autem materia sensibilis ex hoc quod subiicitur sensibilibus
qualitatibus. Et ideo manifestum est quod quantitas dimensiva quae
remanet in hoc sacramento sine subiecto, non est quantitas
mathematica.
|
|