|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod species quae remanent in
hoc sacramento, non possint immutare aliquod extrinsecum. Probatur
enim in VII Metaphysic. quod formae quae sunt in materia, fiunt a
formis quae sunt in materia, non autem a formis quae sunt sine
materia, eo quod simile agit sibi simile. Sed species sacramentales
sunt species sine materia, quia remanent sine subiecto, ut ex dictis
patet. Non ergo possunt immutare materiam exteriorem, inducendo
aliquam formam.
2. Praeterea, cessante actione primi agentis, necesse est quod
cesset actio instrumenti, sicut, quiescente fabro, non movetur
martellus. Sed omnes formae accidentales agunt instrumentaliter in
virtute formae substantialis tanquam principalis agentis. Cum ergo in
hoc sacramento non remaneat forma substantialis panis et vini, sicut
supra habitum est, videtur quod formae accidentales remanentes agere
non possunt ad immutationem exterioris materiae.
3. Praeterea, nihil agit extra suam speciem, quia effectus non
potest esse potior causa. Sed species sacramentales omnes sunt
accidentia. Non ergo possunt exteriorem materiam immutare, ad minus
ad formam substantialem.
Sed contra est quod, si non possent immutare exteriora corpora, non
possent sentiri, sentitur enim aliquid per hoc quod immutatur sensus a
sensibili, ut dicitur II de anima.
Respondeo dicendum quod, quia unumquodque agit inquantum est ens
actu, consequens est quod unumquodque, sicut se habet ad esse, ita se
habet ad agere. Quia igitur, secundum praedicta, speciebus
sacramentalibus datum est divina virtute ut remaneant in suo esse quod
habebant substantia panis et vini existente, consequens est quod etiam
remaneant in suo agere. Et ideo omnem actionem quam poterant agere
substantia panis et vini existente, possunt etiam agere substantia
panis et vini transeunte in corpus et sanguinem Christi. Unde non est
dubium quod possunt immutare exteriora corpora.
Ad primum ergo dicendum quod species sacramentales, licet sint formae
sine materia existentes, retinent tamen idem esse quod habebant prius
in materia. Et ideo secundum suum esse assimilantur formis quae sunt
in materia.
Ad secundum dicendum quod ita actio formae accidentalis dependet ab
actione formae substantialis, sicut esse accidentis dependet ab esse
substantiae. Et ideo, sicut divina virtute datur speciebus
sacramentalibus ut possint esse sine substantia, ita datur eis ut
possint agere sine forma substantiali, virtute Dei, a quo sicut a
primo agente dependet omnis actio formae et substantialis et
accidentalis.
Ad tertium dicendum quod immutatio quae est ad formam substantialem,
non fit a forma substantiali immediate, sed mediantibus qualitatibus
activis et passivis, quae agunt in virtute formae substantialis. Haec
autem virtus instrumentalis conservatur in speciebus sacramentalibus
divina virtute sicut et prius erat. Et ideo possunt agere ad formam
substantialem instrumentaliter, per quem modum aliquid potest agere
ultra suam speciem, non quasi virtute propria, sed virtute principalis
agentis.
|
|