|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod species sacramentales
corrumpi non possunt. Corruptio enim accidit per separationem formae a
materia. Sed materia panis non remanet in hoc sacramento, ut ex supra
dictis patet. Ergo huiusmodi species non possunt corrumpi.
2. Praeterea, nulla forma corrumpitur nisi per accidens, corrupto
subiecto, unde formae per se subsistentes incorruptibiles sunt, sicut
patet in substantiis spiritualibus. Sed species sacramentales sunt
formae sine subiecto. Ergo corrumpi non possunt.
3. Praeterea, si corrumpuntur, aut hoc erit naturaliter, aut
miraculose. Sed non naturaliter, quia non est ibi assignare aliquod
corruptionis subiectum, quod maneat corruptione terminata. Similiter
etiam nec miraculose, quia miracula quae sunt in hoc sacramento, fiunt
virtute consecrationis, per quam species sacramentales conservantur;
non est autem idem causa conservationis et corruptionis. Ergo nullo
modo species sacramentales corrumpi possunt.
Sed contra est quod sensu deprehenditur hostias consecratas putrefieri
et corrumpi.
Respondeo dicendum quod corruptio est motus ex esse in non esse.
Dictum est autem supra quod species sacramentales retinent idem esse
quod prius habebant substantia panis et vini existente. Et ideo,
sicut esse horum accidentium poterat corrumpi substantia panis et vini
existente, ita etiam potest corrumpi illa substantia abeunte.
Poterant autem huiusmodi accidentia primo corrumpi dupliciter, uno
modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem, sicut per
alterationem qualitatum, et augmentum vel diminutionem quantitatis,
non quidem per modum augmenti vel diminutionis, qui invenitur in solis
corporibus animatis, qualia non sunt substantia panis et vini, sed per
additionem vel divisionem; nam, sicut dicitur in III Metaphys.,
per divisionem una dimensio corrumpitur et fiunt duae, per additionem
autem e converso ex duabus fit una. Et per hunc modum manifeste
possunt corrumpi huiusmodi accidentia post consecrationem, quia et ipsa
quantitas dimensiva remanens potest divisionem et additionem recipere;
et, cum sit subiectum qualitatum sensibilium, sicut dictum est,
potest etiam esse subiectum alterationis eorum, puta si alteretur color
aut sapor panis aut vini. Alio modo poterant corrumpi per accidens,
per corruptionem subiecti. Et hoc modo possunt corrumpi etiam post
consecrationem. Quamvis enim subiectum non remaneat, remanet tamen
esse quod habebant huiusmodi accidentia in subiecto, quod quidem est
proprium et conforme subiecto. Et ideo huiusmodi esse potest corrumpi
a contrario agente, sicut corrumpebatur substantia panis vel vini,
quae etiam non corrumpebatur nisi praecedente alteratione circa
accidentia. Distinguendum tamen est inter utramque praedictarum
corruptionum. Quia, cum corpus Christi et sanguis succedant in hoc
sacramento substantiae panis et vini, si fiat talis immutatio ex parte
accidentium quae non suffecisset ad corruptionem panis et vini, propter
talem immutationem non desinit corpus et sanguis Christi esse sub hoc
sacramento, sive fiat immutatio ex parte qualitatis, puta cum modicum
immutatur color aut sapor vini aut panis; sive ex parte quantitatis,
sicut cum dividitur panis aut vinum in tales partes quod adhuc in eis
possit salvari natura panis aut vini. Si vero fiat tanta immutatio
quod fuisset corrupta substantia panis aut vini, non remanent corpus et
sanguis Christi sub hoc sacramento. Et hoc tam ex parte qualitatum,
sicut cum ita immutatur color et sapor et aliae qualitates panis aut
vini quod nullo modo posset compati natura panis aut vini, sive etiam
ex parte quantitatis, puta si pulverizetur panis, vel vinum in minimas
partes dividatur, ut iam non remaneant species panis vel vini.
Ad primum ergo dicendum quod, quia ad corruptionem per se pertinet
quod auferatur esse rei inquantum esse alicuius formae est in materia,
consequens est quod per corruptionem separetur forma a materia. Si
vero huiusmodi esse non esset in materia, simile tamen ei quod est in
materia, posset per corruptionem auferri etiam materia non existente,
sicut accidit in hoc sacramento, ut ex dictis patet.
Ad secundum dicendum quod species sacramentales, licet sint formae non
in materia, habent tamen esse quod prius in materia habebant.
Ad tertium dicendum quod corruptio illa specierum non est miraculosa,
sed naturalis, praesupponit tamen miraculum quod est factum in
consecratione, scilicet quod illae species sacramentales retineant esse
sine subiecto quod prius habebant in subiecto; sicut et caecus
miraculose illuminatus naturaliter videt.
|
|