|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ex speciebus
sacramentalibus nihil possit generari. Omne enim quod generatur, ex
aliqua materia generatur, ex nihilo enim nihil generatur, quamvis ex
nihilo fiat aliquid per creationem. Sed speciebus sacramentalibus non
subest aliqua materia nisi corporis Christi, quod est incorruptibile.
Ergo videtur quod ex speciebus sacramentalibus nihil possit generari.
2. Praeterea, ea quae non sunt unius generis, non possunt ex
invicem fieri, non enim ex albedine fit linea. Sed accidens et
substantia differunt genere. Cum ergo species sacramentales sint
accidentia, videtur quod ex eis non possit aliqua substantia generari.
3. Praeterea, si ex eis generatur aliqua substantia corporea, non
erit sine accidente. Si ergo ex speciebus sacramentalibus generatur
aliqua substantia corporea, oportet quod ex accidente generetur
substantia et accidens, duo scilicet ex uno, quod est impossibile.
Ergo impossibile est quod ex speciebus sacramentalibus aliqua
substantia corporea generetur.
Sed contra est quod ad sensum videri potest ex speciebus
sacramentalibus aliquid generari, vel cinerem, si comburantur; vel
vermes, si putrefiant; vel pulverem, si conterantur.
Respondeo dicendum quod, cum corruptio unius sit generatio alterius,
ut dicitur in I de Generat., necesse est quod ex speciebus
sacramentalibus aliquid generetur, cum corrumpantur, ut dictum est.
Non enim sic corrumpuntur ut omnino dispareant, quasi in nihilum
redigantur, sed manifeste aliquid sensibile eis succedit. Quomodo
autem ex eis aliquid generari possit, difficile est videre.
Manifestum est enim quod ex corpore et sanguine Christi, quae ibi
veraciter sunt, non generatur aliquid, cum sint incorruptibilia. Si
autem substantia panis aut vini remaneret in hoc sacramento, vel eorum
materia, facile esset assignare quod ex eis generatur illud sensibile
quod succedit, ut quidam posuerunt. Sed hoc est falsum, ut supra
habitum est. Et ideo quidam dixerunt quod ea quae generantur, non
fiunt ex speciebus sacramentalibus, sed ex aere circumstante. Quod
quidem multipliciter apparet esse impossibile. Primo quidem, quia ex
eo generatur aliquid quod prius alteratum et corruptum apparet. Nulla
autem alteratio et corruptio prius apparuit in aere circumstante. Unde
ex eo vermes aut cineres non generantur. Secundo, quia natura aeris
non est talis quod ex eo per tales alterationes talia generentur.
Tertio, quia potest contingere in magna quantitate hostias consecratas
comburi vel putrefieri, nec esset possibile tantum de corpore terreo ex
aere generari, nisi magna et etiam valde sensibili inspissatione aeris
facta. Quarto, quia idem potest accidere corporibus solidis
circumstantibus, puta ferro aut lapidibus, quae integra remanent post
praedictorum generationem. Unde haec positio stare non potest, quia
contrariatur ei quod ad sensum apparet. Et ideo alii dixerunt quod
redit substantia panis et vini in ipsa corruptione specierum, et sic ex
substantia panis et vini redeunte generantur cineres aut vermes aut
aliquid huiusmodi. Sed haec positio non videtur esse possibilis.
Primo quidem quia, si substantia panis et vini conversa est in corpus
et sanguinem, ut supra habitum est, non potest substantia panis vel
vini redire nisi corpore aut sanguine Christi iterum converso in
substantiam panis et vini, quod est impossibile, sicut, si aer sit
conversus in ignem, non potest aer redire nisi iterum ignis convertatur
in aerem. Si vero substantia panis aut vini sit annihilata, non
potest iterum redire, quia quod in nihilum decidit, non redit idem
numero, nisi forte dicatur redire praedicta substantia, quia Deus de
novo creat novam substantiam loco primae. Secundo videtur hoc esse
impossibile, quia non est dare quando substantia panis redeat.
Manifestum est enim ex supra dictis quod, manentibus speciebus panis
et vini, manet corpus et sanguis Christi, quae non sunt simul cum
substantia panis et vini in hoc sacramento, secundum praehabita. Unde
substantia panis et vini non potest redire, speciebus sacramentalibus
manentibus. Similiter etiam nec eis cessantibus, quia iam substantia
panis et vini esset sine propriis accidentibus, quod est impossibile.
Nisi forte dicatur quod in ipso ultimo instanti corruptionis specierum
redit, non quidem substantia panis et vini, quia illud idem instans
est in quo primo habent esse substantiae generatae ex speciebus, sed
materia panis et vini magis quasi de novo creata diceretur quam
rediens, proprie loquendo. Et secundum hoc, posset sustineri
praedicta positio. Verum, quia non rationabiliter videtur dici quod
miraculose aliquid accidit in hoc sacramento nisi ex ipsa
consecratione, ex qua non est quod materia creetur vel redeat; melius
videtur dicendum quod in ipsa consecratione miraculose datur quantitati
dimensivae panis et vini quod sit primum subiectum subsequentium
formarum. Hoc autem est proprium materiae. Et ideo ex consequenti
datur praedictae quantitati dimensivae omne id quod ad materiam
pertinet. Et ideo quidquid posset generari ex materia panis si esset,
totum potest generari ex praedicta quantitate dimensiva panis vel vini,
non quidem novo miraculo, sed ex vi miraculi prius facti.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis non sit ibi materia ex qua
aliquid generetur, quantitas tamen dimensiva supplet vicem materiae,
ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod illae species sacramentales sunt quidem
accidentia, habent tamen actum et vim substantiae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod quantitas dimensiva panis et vini et retinet
naturam propriam, et accipit miraculose vim et proprietatem
substantiae. Et ideo potest transire in utrumque, idest in
substantiam et dimensionem.
|
|