|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod species sacramentales non
possint nutrire. Dicit enim Ambrosius, in libro de sacramentis, non
iste panis est qui vadit in corpus, sed panis vitae aeternae, qui
animae nostrae substantiam fulcit. Sed omne quod nutrit, vadit in
corpus. Ergo panis iste non nutrit. Et eadem ratio est de vino.
2. Praeterea, sicut dicitur in libro de Generat., ex eisdem
nutrimur ex quibus sumus. Species autem sacramentales sunt
accidentia, ex quibus homo non constat, non enim accidens est pars
substantiae. Ergo videtur quod species sacramentales nutrire non
possunt.
3. Praeterea, philosophus dicit, in II de anima, quod alimentum
nutrit prout est quaedam substantia, auget autem prout est aliquid
quantum. Sed species sacramentales non sunt substantia. Ergo non
possunt nutrire.
Sed contra est quod apostolus, I Cor. XI, loquens de hoc
sacramento, dicit, alius quidem esurit, alius autem ebrius est, ubi
dicit Glossa quod notat illos qui, post celebrationem sacri mysterii
et consecrationem panis et vini, suas oblationes vindicabant, et,
aliis non communicantes, sibi solis sumebant, ita ut inde etiam
inebriarentur. Quod quidem non potest contingere si sacramentales
species non nutrirent. Ergo species sacramentales nutriunt.
Respondeo dicendum quod haec quaestio difficultatem non habet,
praecedenti quaestione soluta. Ex hoc enim, ut dicitur in II de
anima, cibus nutrit, quod convertitur in substantiam nutriti. Dictum
est autem quod species sacramentales possunt converti in substantiam
aliquam quae ex eis generatur. Per eandem autem rationem possunt
converti in corpus humanum, per quam possunt converti in cineres vel in
vermes. Et ideo manifestum est quod nutriunt. Quod autem quidam
dicunt, quod non vere nutriunt, quasi in corpus humanum convertantur,
sed reficiunt et confortant quadam sensuum immutatione, sicut homo
confortatur ex odore cibi et inebriatur ex odore vini, ad sensum patet
esse falsum. Talis enim refectio non diu sufficit homini, cuius
corpus, propter continuam deperditionem, restauratione indiget. Et
tamen homo diu sustentari posset, si hostias et vinum consecratum
sumeret in magna quantitate. Similiter etiam non potest stare quod
quidam dicunt, quod species sacramentales nutriunt per formam
substantialem panis et vini, quae remanet. Tum quia non remanet, ut
supra habitum est. Tum quia non est actus formae nutrire, sed magis
materiae, quae accipit formam nutriti, recedente forma nutrimenti.
Unde dicitur in II de anima, quod nutrimentum in principio est
dissimile, in fine autem simile.
Ad primum ergo dicendum quod, facta consecratione, dupliciter potest
dici panis in hoc sacramento. Uno modo, ipsae species panis, quae
retinent nomen prioris substantiae, ut Gregorius dicit, in homilia
paschali. Alio modo, potest dici panis ipsum corpus Christi, quod
est panis mysticus de caelo descendens. Ambrosius ergo, cum dicit
quod iste panis non transit in corpus, accipit panem secundo modo,
quia scilicet corpus Christi non convertitur in corpus hominis, sed
reficit mentem eius. Non autem loquitur de pane primo modo dicto.
Ad secundum dicendum quod species sacramentales, etsi non sint ea ex
quibus corpus hominis constat, tamen in ea convertuntur, sicut dictum
est.
Ad tertium dicendum quod species sacramentales, quamvis non sint
substantia, habent tamen virtutem substantiae, ut dictum est.
|
|