|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod species sacramentales
non frangantur in hoc sacramento. Dicit enim philosophus, in IV
Meteor., quod corpora dicuntur frangibilia propter determinatam
dispositionem pororum. Quod non potest attribui sacramentalibus
speciebus. Ergo sacramentales species non possunt frangi.
2. Praeterea, fractionem sequitur sonus. Sed species sacramentales
non sunt sonabiles, dicit enim philosophus, II de anima, quod
sonabile est corpus durum habens superficiem levem. Ergo species
sacramentales non franguntur.
3. Praeterea, eiusdem videtur esse frangi et masticari. Sed verum
corpus Christi est quod manducatur, secundum illud Ioan. VI, qui
manducat meam carnem et bibit meum sanguinem. Ergo corpus Christi est
quod frangitur et masticatur. Unde et in confessione Berengarii
dicitur, consentio sanctae Romanae Ecclesiae, et corde et ore
profiteor panem et vinum quae in altari ponuntur, post consecrationem
verum corpus et sanguinem Christi esse, et in veritate manibus
sacerdotum tractari, frangi et fidelium dentibus atteri. Non ergo
fractio debet attribui sacramentalibus speciebus.
Sed contra est quod fractio fit per divisionem quanti. Sed nullum
quantum ibi dividitur nisi species sacramentales, quia neque corpus
Christi, quod est incorruptibile; neque substantia panis, quae non
manet. Ergo species sacramentales franguntur.
Respondeo dicendum quod apud antiquos circa hoc multiplex fuit opinio.
Quidam enim dixerunt quod non erat in hoc sacramento fractio secundum
rei veritatem, sed solum secundum aspectum intuentium. Sed hoc non
potest stare. Quia in hoc sacramento veritatis sensus non decipitur
circa ea quorum iudicium ad ipsum pertinet, inter quae est fractio,
per quam ex uno fiunt multa, quae quidem sunt sensibilia communia, ut
patet in libro de anima. Unde alii dixerunt quod erat ibi vera fractio
sine substantia existente. Sed hoc etiam sensui contradicit. Apparet
enim in hoc sacramento aliquod quantum, prius unum existens, postea in
multa partitum, quod quidem oportet esse subiectum fractionis. Non
autem potest dici quod ipsum corpus Christi verum frangatur. Primo
quidem, quia est incorruptibile et impassibile. Secundo, quia est
totum sub qualibet parte, ut supra habitum est, quod est quidem contra
rationem eius quod frangitur. Unde relinquitur quod fractio sit sicut
in subiecto in quantitate dimensiva panis, sicut et alia accidentia.
Et sicut species sacramentales sunt sacramentum corporis Christi
veri, ita fractio huiusmodi specierum est sacramentum dominicae
passionis, quae fuit in corpore Christi vero.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in speciebus sacramentalibus
remanet rarum et densum, ut supra dictum est, ita etiam remanet ibi
porositas, et per consequens frangibilitas.
Ad secundum dicendum quod densitatem sequitur duritia. Et ideo, ex
quo in speciebus sacramentalibus remanet densitas, consequens est quod
remaneat ibi duritia, et per consequens sonabilitas.
Ad tertium dicendum quod illud quod manducatur in propria specie,
ipsummet frangitur et masticatur in sua specie. Corpus autem Christi
non manducatur in sua specie, sed in specie sacramentali. Unde super
illud Ioannis VI, caro non prodest quidquam, dicit Augustinus,
hoc est intelligendum secundum illos qui carnaliter intelligebant carnem
quippe sic intellexerunt quo modo in cadavere dilaniatur, aut in
macello venditur. Et ideo ipsum corpus Christi non frangitur, nisi
secundum speciem sacramentalem. Et hoc modo intelligenda est confessio
Berengarii, ut fractio et contritio dentium referatur ad speciem
sacramentalem, sub qua vere est corpus Christi.
|
|