|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod vino consecrato non
possit aliquis liquor misceri. Omne enim quod miscetur alicui,
recipit qualitatem ipsius. Sed nullus liquor potest recipere
qualitatem sacramentalium specierum, quia accidentia illa sunt sine
subiecto, ut dictum est. Ergo videtur quod nullus liquor possit
permisceri speciebus sacramentalibus vini.
2. Praeterea, si aliquis liquor permisceatur illis speciebus,
oportet quod ex his fiat aliquod unum. Sed non potest fieri aliquod
unum neque ex liquore, qui est substantia, et speciebus
sacramentalibus, quae sunt accidentia; neque ex liquore et sanguine
Christi, qui, ratione suae incorruptibilitatis, neque additionem
recipit neque diminutionem. Ergo nullus liquor potest admisceri vino
consecrato.
3. Praeterea, si aliquis liquor admisceatur vino consecrato,
videtur quod etiam ipsum efficiatur consecratum, sicut aqua quae
admiscetur aquae benedictae, efficitur etiam benedicta. Sed vinum
consecratum est vere sanguis Christi. Ergo etiam liquor permixtus
esset sanguis Christi. Et ita aliquid fieret sanguis Christi aliter
quam per consecrationem, quod est inconveniens. Non ergo vino
consecrato potest aliquis liquor permisceri.
4. Praeterea, si duorum unum totaliter corrumpatur, non erit
mixtio, ut dicitur in I de Generat. Sed ad permixtionem cuiuscumque
liquoris videtur corrumpi species sacramentalis vini, ita quod sub ea
desinat esse sanguis Christi. Tum quia magnum et parvum sunt
differentiae quantitatis et diversificant ipsam, sicut album et nigrum
colorem. Tum etiam quia liquor permixtus, cum non habeat obstaculum,
videtur undique diffundi per totum, et ita desinit ibi esse sanguis
Christi, qui non est ibi simul cum alia substantia. Non ergo aliquis
liquor potest permisceri vino consecrato.
Sed contra est quod ad sensum patet alium liquorem vino permisceri
posse post consecrationem, sicut et ante.
Respondeo dicendum quod istius quaestionis veritas manifesta est ex
praemissis. Dictum est enim supra quod species in hoc sacramento
permanentes, sicut adipiscuntur virtute consecrationis modum essendi
substantiae, ita etiam adipiscuntur modum agendi et patiendi, ut
scilicet agere et pati possint quidquid ageret vel pateretur substantia
si ibi praesens existeret. Manifestum est autem quod, si esset ibi
substantia vini, liquor aliquis posset ei permisceri. Huius tamen
permixtionis diversus esset effectus et secundum formam liquoris, et
secundum quantitatem. Si enim permisceretur aliquis liquor in tanta
quantitate quod posset diffundi per totum vinum, totum fieret
permixtum. Quod autem est commixtum ex duobus, neutrum miscibilium
est, sed utrumque transit in quoddam tertium ex his compositum. Unde
sequeretur quod vinum prius existens non remaneret, si liquor permixtus
esset alterius speciei. Si autem esset eiusdem speciei liquor
adiunctus, puta si vinum permisceretur vino, remaneret quidem eadem
species, sed non remaneret idem numero vinum. Quod declarat
diversitas accidentium, puta si unum vinum esset album, et aliud
rubeum. Si vero liquor adiunctus esset tam parvae quantitatis quod non
posset perfundi per totum, non fieret totum vinum permixtum, sed
aliqua pars eius. Quae quidem non remaneret eadem numero, propter
permixtionem extraneae materiae. Remaneret tamen eadem specie, non
solum si parvus liquor permixtus esset eiusdem speciei, sed etiam si
esset alterius speciei, quia gutta aquae multo vino permixta transit in
speciem vini, ut dicitur in I de generatione. Manifestum est autem
ex praedictis quod corpus et sanguis Christi remanent in hoc sacramento
quandiu illae species manent eaedem in numero, consecratur enim hic
panis et hoc vinum. Unde si fiat tanta permixtio liquoris cuiuscumque
quod pertingat ad totum vinum consecratum et fiat permixtum, et erit
aliud numero, et non remanebit ibi sanguis Christi. Si vero fiat tam
parva alicuius liquoris adiunctio quod non possit diffundi per totum,
sed usque ad aliquam partem specierum, desinet esse sanguis Christi
sub illa parte vini consecrati, remanebit tamen sub alia.
Ad primum ergo dicendum quod Innocentius III dicit, in quadam
decretali, quod ipsa accidentia vinum appositum videntur afficere,
quia, si aqua fuerit apposita, vini saporem assumeret. Contingit
igitur accidentia mutare subiectum, sicut et subiectum contingit
accidentia permutare. Cedit quippe natura miraculo, et virtus supra
consuetudinem operatur. Hoc tamen non est sic intelligendum quasi idem
numero accidens quod prius fuit in vino ante consecrationem, postmodum
fiat in vino apposito, sed talis permutatio fit per actionem. Nam
accidentia vini remanentia retinent actionem substantiae, secundum
praedicta, et ita immutando afficiunt liquorem appositum.
Ad secundum dicendum quod liquor appositus vino consecrato nullo modo
miscetur substantiae sanguinis Christi. Miscetur tamen speciebus
sacramentalibus, ita tamen quod, permixtione facta, corrumpuntur
praedictae species, vel in toto vel in parte, secundum modum quo supra
dictum est quod ex speciebus illis potest aliquid generari. Et si
quidem corrumpantur in toto, nulla iam remanet quaestio, quia iam
totum erit uniforme. Si autem corrumpantur in parte, erit quidem una
dimensio secundum continuitatem quantitatis, non tamen una secundum
modum essendi, quia una pars eius est sine subiecto, alia erit in
subiecto; sicut, si aliquod corpus constituatur ex duobus metallis,
erit unum corpus secundum rationem quantitatis, non tamen unum secundum
speciem naturae.
Ad tertium dicendum quod, sicut Innocentius III dicit, in
decretali praedicta, si post calicis consecrationem aliud vinum
mittatur in calicem, illud quidem non transit in sanguinem, neque
sanguini commiscetur, sed, accidentibus prioris vini commixtum,
corpori quod sub eis latet undique circumfunditur, non madidans
circumfusum. Quod quidem intelligendum est quando non fit tanta
permixtio liquoris extranei quod sanguis Christi desinat esse sub
toto. Tunc enim undique dicitur circumfundi, non quia tangat
sanguinem Christi secundum eius proprias dimensiones, sed secundum
dimensiones sacramentales, sub quibus continetur. Nec est simile de
aqua benedicta, quia illa benedictio nullam immutationem facit circa
substantiam aquae, sicut facit consecratio vini.
Ad quartum dicendum quod quidam posuerunt quod, quantumcumque parva
fiat extranei liquoris permixtio, substantia sanguinis Christi desinet
esse sub toto. Et hoc ratione inducta. Quae tamen non cogit. Quia
magnum et parvum diversificant quantitatem dimensivam non quantum ad
eius essentiam, sed quantum ad determinationem mensurae. Similiter
etiam liquor appositus adeo potest esse parvus quod sua parvitate
impeditur ne diffundatur per totum, et non solum dimensionibus, quae,
licet sint sine subiecto, tamen obstant alteri liquori sicut et
substantia si ibi esset, secundum ea quae praemissa sunt.
|
|