|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod haec non sit forma huius
sacramenti, hoc est corpus meum, et, hic est calix sanguinis mei.
Illa enim verba videntur pertinere ad formam sacramenti quibus
Christus corpus suum et sanguinem consecravit. Sed Christus ante
benedixit panem acceptum, et postea dixit, accipite et comedite, hoc
est corpus meum, ut habetur Matth. XXVI; et similiter fecit de
calice. Ergo praedicta verba non sunt forma huius sacramenti.
2. Praeterea, Eusebius Emesenus dicit quod invisibilis sacerdos
visibiles creaturas in suum corpus convertit, dicens, accipite et
comedite, hoc est corpus meum. Ergo totum hoc videtur pertinere ad
formam sacramenti. Et eadem ratio est de verbis pertinentibus ad
sanguinem.
3. Praeterea, in forma Baptismi exprimitur persona ministri et
actus eius, cum dicitur, ego te baptizo. Sed in praemissis verbis
nulla fit mentio de persona ministri, nec de actu eius. Ergo non est
conveniens forma sacramenti.
4. Praeterea, forma sacramenti sufficit ad perfectionem sacramenti,
unde sacramentum Baptismi quandoque perfici potest solis verbis formae
prolatis, et omnibus aliis praetermissis. Si ergo praedicta verba
sunt forma huius sacramenti, videtur quod aliquando possit hoc
sacramentum perfici his solis verbis prolatis, et omnibus aliis
praetermissis quae in Missa dicuntur. Quod tamen videtur esse
falsum, quia, ubi verba alia praetermitterentur, praedicta verba
acciperentur ex persona sacerdotis proferentis, in cuius corpus et
sanguinem panis et vinum non convertuntur. Non ergo praedicta verba
sunt forma huius sacramenti.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de sacramentis,
consecratio fit verbis et sermonibus domini Iesu. Nam per reliqua
omnia quae dicuntur, laus Deo defertur, oratione petitur pro populo,
pro regibus, pro ceteris. Ubi autem sacramentum conficitur, iam non
suis sermonibus sacerdos utitur, sed utitur sermonibus Christi. Ergo
sermo Christi hoc conficit sacramentum.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum ab aliis sacramentis differt in
duobus. Primo quidem quantum ad hoc, quod hoc sacramentum perficitur
in consecratione materiae, alia vero sacramenta perficiuntur in usu
materiae consecratae. Secundo, quia in aliis sacramentis consecratio
materiae consistit solum in quadam benedictione, ex qua materia
consecrata accipit instrumentaliter quandam spiritualem virtutem, quae
per ministrum, qui est instrumentum animatum, potest ad instrumenta
inanimata procedere. Sed in hoc sacramento consecratio materiae
consistit in quadam miraculosa conversione substantiae, quae a solo
Deo perfici potest. Unde minister in hoc sacramento perficiendo non
habet alium actum nisi prolationem verborum. Et quia forma debet esse
conveniens rei, ideo forma huius sacramenti differt a formis aliorum
sacramentorum in duobus. Primo quidem, quia formae aliorum
sacramentorum important usum materiae, puta baptizationem vel
consignationem, sed forma huius sacramenti importat solam
consecrationem materiae, quae in transubstantiatione consistit; puta
cum dicitur, hoc est corpus meum, vel, hic est calix sanguinis mei.
Secundo, quia formae aliorum sacramentorum proferuntur ex persona
ministri, sive per modum exercentis actum, sicut cum dicitur, ego te
baptizo, vel, ego te confirmo; sive per modum imperantis, sicut in
sacramento ordinis dicitur, accipe potestatem, etc.; sive per modum
deprecantis, sicut cum in sacramento extremae unctionis dicitur, per
istam unctionem et nostram intercessionem, et cetera. Sed forma huius
sacramenti profertur ex persona ipsius Christi loquentis, ut detur
intelligi quod minister in perfectione huius sacramenti nihil agit nisi
quod profert verba Christi.
Ad primum ergo dicendum quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam
enim dixerunt quod Christus, qui habebat potestatem excellentiae in
sacramentis, absque omni forma verborum hoc sacramentum perfecit; et
postea verba protulit sub quibus alii postea consecrarent. Quod
videntur sonare verba Innocentii III dicentis, sane dici potest
quod Christus virtute divina confecit, et postea formam expressit sub
qua posteri benedicerent. Sed contra hoc expresse sunt verba
Evangelii, in quibus dicitur quod Christus benedixit, quae quidem
benedictio aliquibus verbis facta est. Unde praedicta verba
Innocentii sunt opinative magis dicta quam determinative. Quidam
autem dixerunt quod benedictio illa facta est quibusdam aliis verbis
nobis ignotis. Sed nec hoc stare potest. Quia benedictio
consecrationis nunc perficitur per recitationem eorum quae tunc acta
sunt. Unde, si tunc per haec verba non est facta consecratio, nec
modo fieret. Et ideo alii dixerunt quod illa benedictio eisdem etiam
verbis facta est quibus modo fit, sed Christus ea bis protulit, primo
quidem secreto, ad consecrandum; secundo manifeste, ad instruendum.
Sed nec hoc stare potest. Quia sacerdos consecrat proferens haec
verba, non ut a Christo in occulta benedictione dicta, sed ut publice
prolata. Unde, cum non habeant vim huiusmodi verba nisi ex Christi
prolatione, videtur quod etiam Christus manifeste ea proferens
consecraverit. Et ideo alii dixerunt quod Evangelistae non semper
eundem ordinem in recitando servaverunt quo res sunt gestae, ut patet
per Augustinum, in libro de consensu Evangelistarum. Unde
intelligendum est ordinem rei gestae sic exprimi posse, accipiens
panem, benedixit dicens, hoc est corpus meum, et deinde fregit et
dedit discipulis suis. Sed idem sensus potest esse in verbis
Evangelii non mutatis. Nam hoc participium dicens concomitantiam
quandam importat verborum prolatorum ad ea quae praecedunt. Non autem
oportet quod haec concomitantia intelligatur solum respectu verbi ultimi
prolati, quasi Christus tunc ista verba protulerit quando dedit
discipulis suis, sed potest intelligi concomitantia respectu totius
praecedentis, ut sit sensus, dum benediceret et frangeret et daret
discipulis suis, haec verba dixit, accipite et cetera.
Ad secundum dicendum quod in his verbis, accipite et comedite,
intelligitur usus materiae consecratae, qui non est de necessitate
huius sacramenti, ut supra habitum est. Et ideo nec haec verba sunt
de substantia formae. Quia tamen ad quandam perfectionem sacramenti
pertinet materiae consecratae usus, sicut operatio non est prima, sed
secunda perfectio rei; ideo per omnia haec verba exprimitur tota
perfectio huius sacramenti. Et hoc modo Eusebius intellexit his
verbis confici sacramentum, quantum ad primam et secundam perfectionem
ipsius.
Ad tertium dicendum quod in sacramento Baptismi minister aliquem actum
exercet circa usum materiae, qui est de essentia sacramenti, quod non
est in hoc sacramento. Et ideo non est similis ratio.
Ad quartum dicendum quod quidam dixerunt hoc sacramentum perfici non
posse praedictis verbis prolatis et aliis praetermissis, praecipue quae
sunt in canone Missae. Sed hoc patet esse falsum. Tum ex verbis
Ambrosii supra inductis. Tum etiam quia canon Missae non est idem
apud omnes, nec secundum omnia tempora, sed diversa sunt a diversis
apposita. Unde dicendum est quod, si sacerdos sola verba praedicta
proferret cum intentione conficiendi hoc sacramentum, perficeretur hoc
sacramentum, quia intentio faceret ut haec verba intelligerentur quasi
ex persona Christi prolata, etiam si verbis praecedentibus hoc non
recitaretur. Graviter tamen peccaret sacerdos sic conficiens hoc
sacramentum, utpote ritum Ecclesiae non servans. Nec est simile de
Baptismo, quod est sacramentum necessitatis, defectum autem huius
sacramenti potest supplere spiritualis manducatio, ut Augustinus
dicit.
|
|