|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haec non sit conveniens
forma consecrationis panis, hoc est corpus meum. Per formam enim
sacramenti debet exprimi sacramenti effectus. Sed effectus qui fit in
consecratione panis, est conversio substantiae panis in corpus
Christi, quae magis exprimitur per hoc verbum fit, quam per hoc
verbum est. Ergo in forma consecrationis deberet dici, hoc fit corpus
meum.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, sermo
Christi hoc conficit sacramentum. Quis sermo Christi? Hic quo
facta sunt omnia, jussit dominus et facta sunt caeli et terra. Ergo
et forma huius sacramenti convenientior esset per verbum imperativum,
ut diceretur, hoc sit corpus meum.
3. Praeterea, per subiectum huius locutionis importatur illud quod
convertitur, sicut per praedicatum importatur conversionis terminus.
Sed, sicut est determinatum id in quod fit conversio, non enim fit
conversio nisi in corpus Christi; ita est determinatum id quod
convertitur, non enim convertitur in corpus Christi nisi panis.
Ergo, sicut ex parte praedicati ponitur nomen, ita ex parte subiecti
debet poni nomen, ut dicatur, hic panis est corpus meum.
4. Praeterea, sicut id in quod terminatur conversio est determinatae
naturae, quia est corpus; ita etiam est determinatae personae.
Ergo, ad determinandam personam, debet dici, hoc est corpus
Christi.
5. Praeterea, in verbis formae non debet poni aliquid quod non sit
de substantia eius. Inconvenienter ergo additur in quibusdam libris
haec coniunctio enim, quae non est de substantia formae.
Sed contra est quod dominus hac forma in consecrando est usus, ut
patet Matth. XXVI.
Respondeo dicendum quod haec est conveniens forma consecrationis
panis. Dictum est enim quod haec consecratio consistit in conversione
substantiae panis in corpus Christi. Oportet autem formam sacramenti
significare id quod in sacramento efficitur. Unde et forma
consecrationis panis debet significare ipsam conversionem panis in
corpus Christi. In qua tria considerantur, scilicet ipsa conversio,
et terminus a quo, et terminus ad quem. Conversio autem potest
considerari dupliciter, uno modo, ut in fieri; alio modo, ut in
facto esse. Non autem debuit significari conversio in hac forma ut in
fieri, sed ut in facto esse. Primo quidem, quia haec conversio non
est successiva, ut supra habitum est, sed instantanea, in huiusmodi
autem mutationibus fieri non est nisi factum esse. Secundo, quia ita
se habent formae sacramentales ad significandum effectum sacramenti,
sicut se habent formae artificiales ad repraesentandum effectum artis.
Forma autem artificialis est similitudo ultimi effectus in quem fertur
intentio artificis, sicut forma artis in mente aedificatoris est forma
domus aedificatae principaliter, aedificationis autem per consequens.
Unde et in hac forma debet exprimi conversio ut in facto esse, ad quod
fertur intentio. Et quia ipsa conversio exprimitur in hac forma ut in
facto esse, necesse est quod extrema conversionis significentur ut se
habent in facto esse conversionis. Tunc autem terminus in quem habet
propriam naturam suae substantiae, sed terminus a quo non manet
secundum suam substantiam, sed solum secundum accidentia, quibus
sensui subiacet, et ad sensum determinari potest. Unde convenienter
terminus conversionis a quo exprimitur per pronomen demonstrativum
relatum ad accidentia sensibilia, quae manent. Terminus autem ad quem
exprimitur per nomen significans naturam eius in quod fit conversio,
quod quidem est totum corpus Christi, et non sola caro eius, ut
dictum est. Unde haec forma est convenientissima, hoc est corpus
meum.
Ad primum ergo dicendum quod fieri non est ultimus effectus huius
consecrationis, sed factum esse ut dictum est. Et ideo hoc potius
exprimi debet in forma.
Ad secundum dicendum quod sermo Dei operatus est in creatione rerum,
qui etiam operatur in hac consecratione, aliter tamen et aliter. Nam
hic operatur sacramentaliter, idest secundum vim significationis. Et
ideo oportet in hoc sermone significari ultimum effectum consecrationis
per verbum substantivum indicativi modi et praesentis temporis. Sed in
creatione rerum operatus est solum effective, quae quidem efficientia
est per imperium suae sapientiae. Et ideo in creatione rerum
exprimitur sermo dominicus per verbum imperativi modi, secundum illud
Gen. I, fiat lux, et facta est lux.
Ad tertium dicendum quod terminus a quo in ipso facto esse conversionis
non retinet naturam suae substantiae, sicut terminus ad quem. Et ideo
non est simile.
Ad quartum dicendum quod per hoc pronomen meum, quod includit
demonstrationem primae personae, quae est persona loquentis,
sufficienter exprimitur persona Christi, ex cuius persona haec
proferuntur, ut dictum est.
Ad quintum dicendum quod haec coniunctio enim apponitur in hac forma
secundum consuetudinem Romanae Ecclesiae a beato Petro apostolo
derivatam. Et hoc propter continuationem ad verba praecedentia. Et
ideo non est de forma, sicut nec praecedentia formam.
|
|