|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod haec non sit conveniens
forma consecrationis vini, hic est calix sanguinis mei, novi et
aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis
effundetur in remissionem peccatorum. Sicut enim panis convertitur in
corpus Christi ex vi consecrationis, ita et vinum in sanguinem
Christi, sicut ex praedictis patet. Sed in forma consecrationis
panis ponitur in recto corpus Christi, nec aliquid aliud additur.
Inconvenienter ergo in hac forma ponitur sanguis Christi in obliquo,
et additur calix in recto, cum dicitur, hic est calix sanguinis mei.
2. Praeterea, non sunt maioris efficaciae verba quae proferuntur in
consecratione panis quam ea quae proferuntur in consecratione vini, cum
utraque sint verba Christi. Sed statim dicto, hoc est corpus meum,
est perfecta consecratio panis. Ergo statim cum dictum est, hic est
calix sanguinis mei, est perfecta consecratio sanguinis. Et ita ea
quae consequuntur non videntur esse de substantia formae, praesertim
cum pertineant ad proprietates huius sacramenti.
3. Praeterea, testamentum novum pertinere videtur ad internam
inspirationem, ut patet ex hoc quod apostolus, ad Heb. VIII,
introducit verba quae habentur in Ierem. XXXI, consummabo super
domum Israel testamentum novum, dando leges meas in mentibus eorum.
Sacramentum autem exterius visibiliter agitur. Inconvenienter ergo in
forma sacramenti dicitur, novi testamenti.
4. Praeterea, novum dicitur aliquid ex eo quod est prope principium
sui esse. Aeternum autem non habet principium sui esse. Ergo
inconvenienter dicitur novi et aeterni, quia videtur contradictionem
implicare.
5. Praeterea, occasiones erroris sunt hominibus subtrahendae,
secundum illud Isaiae LVII, auferte offendicula de via populi
mei. Sed quidam erraverunt aestimantes mystice solum esse corpus et
sanguinem Christi in hoc sacramento. Ergo in hac forma inconvenienter
ponitur mysterium fidei.
6. Praeterea, supra dictum est quod, sicut Baptismus est
sacramentum fidei, ita Eucharistia est sacramentum caritatis. Ergo
in hac forma magis debuit poni caritas quam fides.
7. Praeterea, totum hoc sacramentum, et quantum ad corpus et
quantum ad sanguinem, est memoriale dominicae passionis, secundum
illud I Cor. XI, quotiescumque manducabitis panem hunc et calicem
bibetis, mortem domini annuntiabitis. Non ergo magis debuit in forma
consecrationis sanguinis fieri mentio de passione Christi et de eius
fructu, quam in forma consecrationis corporis, praesertim cum, Luc.
XXII, dominus dixerit, hoc est corpus meum, quod pro vobis
tradetur.
8. Praeterea, passio Christi, ut supra habitum est, ad
sufficientiam profuit omnibus, quantum vero ad efficaciam profuit
multis. Debuit ergo dici quod effundetur pro omnibus, aut pro
multis, sine hoc quod adderetur pro vobis.
9. Praeterea, verba quibus hoc sacramentum conficitur, efficaciam
habent ex institutione Christi. Sed nullus Evangelista recitat
Christum haec omnia verba dixisse. Ergo non est conveniens forma
consecrationis vini.
Sed contra est quod Ecclesia, ab apostolis instructa, utitur hac
forma in consecratione vini.
Respondeo dicendum quod circa hanc formam est duplex opinio. Quidam
enim dixerunt quod de substantia formae huius est hoc solum quod
dicitur, hic est calix sanguinis mei, non autem ea quae sequuntur.
Sed hoc videtur inconveniens, quia ea quae sequuntur, sunt quaedam
determinationes praedicati, idest sanguinis Christi; unde pertinent
ad integritatem locutionis. Et propter hoc sunt alii qui melius dicunt
quod omnia sequentia sunt de substantia formae, usque ad hoc quod
postea sequitur, hoc quotiescumque feceritis, quae pertinent ad usum
huius sacramenti, unde non sunt de substantia formae. Et inde est
quod sacerdos eodem ritu et modo, scilicet tenendo calicem in manibus,
omnia haec verba profert. Lucae etiam XXII interponuntur verba
sequentia verbis primis, cum dicitur, hic calix novum testamentum est
in sanguine meo. Dicendum est ergo quod omnia praedicta verba sunt de
substantia formae, sed per prima verba, hic est calix sanguinis mei,
significatur ipsa conversio vini in sanguinem, eo modo quo dictum est
in forma consecrationis panis; per verba autem sequentia designatur
virtus sanguinis effusi in passione, quae operatur in hoc sacramento.
Quae quidem ad tria ordinatur. Primo quidem, et principaliter, ad
adipiscendam aeternam hereditatem, secundum illud Heb. X, habemus
fiduciam in introitu sanctorum per sanguinem eius. Et ad hoc
designandum dicitur, novi testamenti et aeterni. Secundo, ad
iustitiam gratiae, quae est per fidem, secundum illud Rom. III,
quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine eius, ut sit
ipse iustus, et iustificans eum qui ex fide est Iesu Christi. Et
quantum ad hoc subditur, mysterium fidei. Tertio autem, ad
removendum impedimenta utriusque praedictorum, scilicet peccata,
secundum illud Heb. IX, sanguis Christi emundabit conscientias
nostras ab operibus mortuis, idest a peccatis. Et quantum ad hoc
subditur, qui pro vobis et pro multis aliis effundetur in remissionem
peccatorum.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur, hic est calix sanguinis
mei, est locutio figurativa, et potest dupliciter intelligi. Uno
modo, secundum metonymiam, quia ponitur continens pro contento, ut
sit sensus, hic est sanguis meus contentus in calice. De quo fit hic
mentio, quia sanguis Christi in hoc sacramento consecratur inquantum
est potus fidelium, quod non importatur in ratione sanguinis, et ideo
oportuit hic designari per vas huic usui accommodatum. Alio modo
potest intelligi secundum metaphoram, prout per calicem similitudinarie
intelligitur passio Christi, quae ad similitudinem calicis inebriat,
secundum illud Thren. III, replevit me amaritudinibus, inebriavit
me absynthio, unde et ipse dominus passionem suam calicem nominat,
Matth. XXVI, dicens, transeat a me calix iste; ut sit sensus,
hic est calix passionis meae. De qua fit mentio in sanguine seorsum a
corpore consecrato, quia separatio sanguinis a corpore fuit per
passionem.
Ad secundum dicendum quod quia, ut dictum est, sanguis seorsum
consecratus expresse passionem Christi repraesentat, ideo potius in
consecratione sanguinis fit mentio de effectu passionis quam in
consecratione corporis, quod est passionis subiectum. Quod etiam
designatur in hoc quod dominus dicit, quod pro vobis tradetur, quasi
dicat, quod pro vobis passioni subiicietur.
Ad tertium dicendum quod testamentum est dispositio hereditatis.
Hereditatem autem caelestem Deus disposuit hominibus dandam per
virtutem sanguinis Iesu Christi, quia, ut dicitur Heb. IX, ubi
est testamentum, mors necesse est intercedat testatoris. Sanguis
autem Christi dupliciter est hominibus exhibitus. Primo quidem, in
figura, quod pertinet ad vetus testamentum. Et ideo apostolus ibidem
concludit, unde nec primum testamentum sine sanguine dedicatum est,
quod patet ex hoc quod, sicut dicitur Exod. XXIV, lecto omni
mandato legis a Moyse, omnem populum aspersit, dicens, hic est
sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Secundo autem est
exhibitus in rei veritate, quod pertinet ad novum testamentum. Et hoc
est quod apostolus ibidem praemittit, dicens, ideo novi testamenti
mediator est Christus, ut, morte intercedente, repromissionem
accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis. Dicitur ergo hic
sanguis novi testamenti, quia iam non in figura, sed in veritate
exhibetur. Unde subditur, qui pro vobis effundetur. Interna autem
inspiratio ex sanguinis virtute procedit secundum quod passione Christi
iustificamur.
Ad quartum dicendum quod hoc testamentum est novum ratione
exhibitionis. Dicitur autem aeternum, tam ratione aeternae Dei
praeordinationis; quam etiam ratione aeternae hereditatis, quae per
hoc testamentum disponitur. Ipsa etiam persona Christi, cuius
sanguine testamentum disponitur, est aeterna.
Ad quintum dicendum quod mysterium hic ponitur, non quidem ad
excludendum rei veritatem, sed ad ostendendum occultationem. Quia et
ipse sanguis Christi occulto modo est in hoc sacramento; et ipsa
passio Christi occulte fuit figurata in veteri testamento.
Ad sextum dicendum quod dicitur sacramentum fidei, quasi fidei
obiectum, quia quod sanguis Christi secundum rei veritatem sit in hoc
sacramento, sola fide tenetur. Ipsa etiam passio Christi per fidem
iustificat. Baptismus autem dicitur sacramentum fidei quia est quaedam
fidei protestatio. Hoc autem est sacramentum caritatis quasi
figurativum et effectivum.
Ad septimum dicendum quod, sicut dictum est, sanguis seorsum
consecratus a corpore expressius repraesentat passionem Christi. Et
ideo in consecratione sanguinis fit mentio de passione Christi et
fructu ipsius, potius quam in consecratione corporis.
Ad octavum dicendum quod sanguis passionis Christi non solum habet
efficaciam in Iudaeis electis, quibus exhibitus est sanguis veteris
testamenti, sed etiam in gentilibus; nec solum in sacerdotibus, qui
hoc efficiunt sacramentum, vel aliis qui sumunt, sed etiam in illis
pro quibus offertur. Et ideo signanter dicit, pro vobis Iudaeis, et
pro multis, scilicet gentilibus, vel, pro vobis manducantibus, et
pro multis pro quibus offertur.
Ad nonum dicendum quod Evangelistae non intendebant tradere formas
sacramentorum, quas in primitiva Ecclesia oportebat esse occultas, ut
dicit Dionysius, in fine ecclesiasticae hierarchiae. Sed intenderunt
historiam de Christo texere. Et tamen omnia haec verba fere ex
diversis Scripturae locis accipi possunt. Nam quod dicitur, hic est
calix, habetur Luc. XXII et I Cor. XI. Matthaei autem
XXVI dicitur, hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis
effundetur in remissionem peccatorum. Quod autem additur, aeterni,
et iterum, mysterium fidei, ex traditione domini habetur, quae ad
Ecclesiam per apostolos pervenit, secundum illud I Cor. XI, ego
accepi a domino quod et tradidi vobis.
|
|