|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praedictis verbis
formarum non insit aliqua vis creata effectiva consecrationis. Dicit
enim Damascenus, in IV libro, sola virtute spiritus sancti fit
conversio panis in corpus Christi. Sed virtus spiritus sancti est
virtus increata. Ergo nulla virtute creata horum verborum conficitur
sacramentum hoc.
2. Praeterea, opera miraculosa non fiunt aliqua virtute creata, sed
sola virtute divina, ut in prima parte habitum est. Sed conversio
panis et vini in corpus et sanguinem Christi est opus non minus
miraculosum quam creatio rerum, vel etiam formatio corporis Christi in
utero virginali, quae quidem nulla virtute creata fieri potuerunt.
Ergo neque hoc sacramentum consecratur virtute creata aliqua dictorum
verborum.
3. Praeterea, praedicta verba non sunt simplicia, sed ex multis
composita; nec simul, sed successive proferuntur. Conversio autem
praedicta, ut supra dictum est, fit in instanti, unde oportet quod
fiat per simplicem virtutem. Non ergo fit per virtutem horum
verborum.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, si
tanta est vis in sermone domini Iesu ut inciperet esse quod non erat,
quanto magis operativus est ut sint quae erant, et in aliud
commutentur? Et sic quod erat panis ante consecrationem, iam corpus
Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt nullam virtutem creatam esse
nec in praedictis verbis ad transubstantiationem faciendam, nec etiam
in aliis sacramentorum formis, vel etiam in ipsis sacramentis ad
inducendos sacramentorum effectus. Quod, sicut supra dictum est, et
dictis sanctorum repugnat, et derogat dignitati sacramentorum novae
legis. Unde, cum hoc sacramentum sit prae ceteris dignius, sicut
supra dictum est, consequens est quod in verbis formalibus huius
sacramenti sit quaedam virtus creata ad conversionem huius sacramenti
faciendam, instrumentalis tamen, sicut et in aliis sacramentis, sicut
supra dictum est. Cum enim haec verba ex persona Christi
proferantur, ex eius mandato consequuntur virtutem instrumentalem a
Christo, sicut et cetera eius facta vel dicta habent instrumentaliter
salutiferam virtutem, ut supra habitum est.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur sola virtute spiritus sancti
panem in corpus Christi converti, non excluditur virtus instrumentalis
quae est in forma huius sacramenti, sicut, cum dicitur quod solus
faber facit cultellum, non excluditur virtus martelli.
Ad secundum dicendum quod opera miraculosa nulla creatura potest facere
quasi agens principale, potest tamen ea facere instrumentaliter, sicut
ipse tactus manus Christi sanavit leprosum. Et per hunc modum verba
eius convertunt panem in corpus Christi. Quod quidem non potuit in
conceptione corporis Christi, qua corpus Christi formabatur, ut
aliquid a corpore Christi procedens haberet instrumentalem virtutem ad
ipsius corporis formationem. In creatione etiam non fuit aliquod
extremum in quod instrumentalis actio creaturae posset terminari. Unde
non est simile.
Ad tertium dicendum quod praedicta verba quibus fit consecratio,
sacramentaliter operantur. Unde vis conversiva quae est in formis
horum sacramentorum, sequitur significationem, quae in prolatione
ultimae dictionis terminatur. Et ideo in ultimo instanti prolationis
verborum praedicta verba consequuntur hanc virtutem, in ordine tamen ad
praecedentia. Et haec virtus est simplex ratione significati, licet
in ipsis verbis exterius prolatis fit quaedam compositio.
|
|