|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod praedictae locutiones
non sunt verae. Cum enim dicitur, hoc est corpus meum, ly hoc est
demonstrativum substantiae. Sed secundum praedicta, quando profertur
hoc pronomen hoc, adhuc est substantia panis, quia transubstantiatio
fit in ultimo prolationis verborum. Sed haec est falsa, panis est
corpus Christi. Ergo etiam haec est falsa, hoc est corpus meum.
2. Praeterea, hoc pronomen hoc facit demonstrationem ad sensum.
Sed species sensibiles quae sunt in hoc sacramento neque sunt ipsum
corpus Christi, neque sunt accidentia corporis Christi. Ergo haec
locutio non potest esse vera, hoc est corpus meum.
3. Praeterea, haec verba, sicut supra dictum est, sua
significatione efficiunt conversionem panis in corpus Christi. Sed
causa effectiva praeintelligitur effectui. Ergo significatio horum
verborum praeintelligitur conversioni panis in corpus Christi. Sed
ante conversionem haec est falsa, hoc est corpus meum. Ergo
simpliciter est iudicandum quod sit falsa. Et eadem ratio est de hac
locutione, hic est calix sanguinis mei et cetera.
Sed contra est quod haec verba proferuntur ex persona Christi, qui de
se dicit, Ioan. XIV, ego sum veritas.
Respondeo dicendum quod circa hoc multiplex fuit opinio. Quidam enim
dixerunt quod in hac locutione, hoc est corpus meum, haec dictio hoc
importat demonstrationem ut conceptam, non ut exercitam, quia tota
ista locutio sumitur materialiter, cum recitative proferatur; recitat
enim sacerdos Christum dixisse, hoc est corpus meum. Sed hoc stare
non potest. Quia secundum hoc, verba non applicarentur ad materiam
corporalem praesentem, et ita non perficeretur sacramentum, dicit enim
Augustinus, super Ioan., accedit verbum ad elementum et fit
sacramentum. Et ex hoc totaliter non evitatur difficultas huius
quaestionis, quia eaedem rationes manent circa primam prolationem qua
Christus haec verba protulit; quia manifestum est quod non
materialiter, sed significative sumebantur. Et ideo dicendum est quod
etiam quando proferuntur a sacerdote, significative, et non tantum
materialiter accipiuntur. Nec obstat quod sacerdos etiam recitative
profert quasi a Christo dicta. Quia propter infinitam virtutem
Christi, sicut ex contactu carnis suae vis regenerativa pervenit non
solum ad illas aquas quae Christum tetigerunt, sed ad omnes ubique
terrarum per omnia futura saecula; ita etiam ex prolatione ipsius
Christi haec verba virtutem consecrativam sunt consecuta a quocumque
sacerdote dicantur, ac si Christus ea praesentialiter proferret. Et
ideo alii dixerunt quod haec dictio hoc in hac locutione facit
demonstrationem, non ad sensum, sed ad intellectum, ut sit sensus,
hoc est corpus meum, idest, significatum per hoc est corpus meum.
Sed nec hoc stare potest. Quia, cum in sacramentis hoc efficiatur
quod significatur, non fieret per hanc formam ut corpus Christi sit in
hoc sacramento secundum veritatem, sed solum sicut in signo. Quod est
haereticum, ut supra dictum est. Et ideo alii dixerunt quod haec
dictio hoc facit demonstrationem ad sensum, sed intelligitur haec
demonstratio non pro illo instanti locutionis quo profertur haec
dictio, sed pro ultimo instanti locutionis, sicut, cum aliquis
dicit, nunc taceo, hoc adverbium nunc facit demonstrationem pro
instanti immediate sequenti locutionem; est enim sensus, statim dictis
his verbis, taceo. Sed nec hoc stare potest. Quia secundum hoc,
huius locutionis est sensus, corpus meum est corpus meum. Quod
praedicta locutio non facit, quia hoc fuit etiam ante prolationem
verborum. Unde neque hoc praedicta locutio significat. Et ideo
aliter dicendum est quod, sicut praedictum est, haec locutio habet
virtutem factivam conversionis panis in corpus Christi. Et ideo
comparatur ad alias locutiones, quae habent solum vim significativam et
non factivam, sicut comparatur conceptio intellectus practici, quae
est factiva rei, conceptioni intellectus nostri speculativi, quae est
accepta a rebus, nam voces sunt signa intellectuum, secundum
philosophum. Et ideo, sicut conceptio intellectus practici non
praesupponit rem conceptam, sed facit eam, ita veritas huius
locutionis non praesupponit rem significatam, sed facit eam, sic enim
se habet verbum Dei ad res factas per verbum. Haec autem conversio
non fit successive, sed in instanti, sicut dictum est. Et ideo
oportet quidem intelligere praedictam locutionem secundum ultimum
instans prolationis verborum, non tamen ita quod praesupponatur ex
parte subiecti id quod est terminus conversionis, scilicet quod corpus
Christi sit corpus Christi; neque etiam illud quod fuit ante
conversionem, scilicet panis; sed id quod communiter se habet quantum
ad utrumque, scilicet contentum in generali sub istis speciebus. Non
enim faciunt haec verba quod corpus Christi sit corpus Christi; neque
quod panis sit corpus Christi; sed quod contentum sub his speciebus,
quod prius erat panis, sit corpus Christi. Et ideo signanter non
dicit dominus, hic panis est corpus meum, quod esset secundum
intellectum secundae opinionis; neque, hoc corpus meum est corpus
meum, quod esset secundum intellectum tertiae; sed in generali, hoc
est corpus meum, nullo nomine apposito ex parte subiecti, sed solo
pronomine, quod significat substantiam in communi sine qualitate,
idest forma determinata.
Ad primum ergo dicendum quod haec dictio hoc demonstrat substantiam,
sed absque determinatione propriae naturae, sicut dictum est.
Ad secundum dicendum quod hoc pronomen hoc non demonstrat ipsa
accidentia, sed substantiam sub accidentibus contentam, quae primo
fuit panis, et postea est corpus Christi, quod, licet non informetur
his accidentibus, tamen sub eis continetur.
Ad tertium dicendum quod significatio huius locutionis praeintelligitur
rei significatae ordine naturae, sicut causa naturaliter est prior
effectu, non tamen ordine temporis, quia haec causa simul habet secum
suum effectum. Et hoc sufficit ad veritatem locutionis.
|
|