|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod forma consecrationis
panis non consequatur effectum suum quousque perficiatur forma
consecrationis vini. Sicut enim per consecrationem panis incipit esse
corpus Christi sub hoc sacramento, ita per consecrationem vini incipit
esse sanguis. Si ergo verba consecrationis panis haberent effectum
suum ante consecrationem vini, sequeretur quod in hoc sacramento
inciperet esse corpus Christi exsangue. Quod est inconveniens.
2. Praeterea, unum sacramentum unum habet complementum, unde,
licet in Baptismo sint tres immersiones, non tamen prima immersio
consequitur suum effectum quousque tertia fuerit terminata. Sed totum
hoc sacramentum est unum, ut supra dictum est. Ergo verba quibus
consecratur panis, non consequuntur suum effectum sine verbis
sacramentalibus quibus consecratur vinum.
3. Praeterea, in ipsa forma consecrationis panis sunt plura verba,
quorum prima non consequuntur effectum nisi prolato ultimo, sicut
dictum est. Ergo, pari ratione, nec verba quibus consecratur corpus
Christi habent effectum, nisi prolatis verbis quibus sanguis Christi
consecratur.
Sed contra est quod, statim dictis verbis consecrationis panis,
hostia consecrata proponitur populo adoranda. Quod non fieret si non
esset ibi corpus Christi, quia hoc ad idololatriam pertineret. Ergo
verba consecrationis suum effectum consequuntur antequam proferantur
verba consecrationis vini.
Respondeo dicendum quod quidam antiqui doctores dixerunt quod hae duae
formae, scilicet consecrationis panis et vini, se invicem expectant in
agendo, ita scilicet quod prima non perficit suum effectum antequam
secunda proferatur. Sed hoc stare non potest. Quia, sicut dictum
est, ad veritatem huius locutionis, hoc est corpus meum, requiritur,
propter verbum praesentis temporis, quod res significata simul tempore
sit cum ipsa significatione locutionis, alioquin, si in futurum
expectaretur res significata, apponeretur verbum futuri temporis, non
autem verbum praesentis; ita scilicet quod non diceretur, hoc est
corpus meum, sed, hoc erit corpus meum. Significatio autem huius
locutionis completur statim completa prolatione horum verborum. Et
ideo oportet rem significatam statim adesse, quae quidem est effectus
huius sacramenti, alioquin locutio non esset vera. Est etiam haec
positio contra ritum Ecclesiae, quae statim post prolationem verborum
corpus Christi adorat. Unde dicendum est quod prima forma non
expectat secundam in agendo, sed statim habet suum effectum.
Ad primum ergo dicendum quod ex hac ratione videntur fuisse decepti
illi qui praedictam positionem posuerunt. Unde intelligendum est
quod, facta consecratione panis, est quidem corpus Christi ibi ex vi
sacramenti, et sanguis ex reali concomitantia; sed postmodum, post
consecrationem vini, fit ibi e converso sanguis Christi ex vi
sacramenti, corpus autem Christi ex reali concomitantia; ita quod
totus Christus est sub utraque specie, sicut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum est unum perfectione, sicut
supra dictum est, inquantum scilicet constituitur ex duobus, scilicet
ex cibo et potu, quorum utrumque per se habet suam perfectionem. Sed
tres immersiones Baptismi ordinantur ad unum simplicem effectum. Et
ideo non est simile.
Ad tertium dicendum quod diversa verba quae sunt in forma
consecrationis panis, constituunt veritatem unius locutionis, non
autem verba diversarum formarum. Et ideo non est simile.
|
|