|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum non
conferatur gratia. Hoc enim sacramentum est nutrimentum spirituale.
Nutrimentum autem non datur nisi viventi. Cum ergo vita spiritualis
sit per gratiam, non competit hoc sacramentum nisi iam habenti
gratiam. Non ergo per hoc sacramentum confertur gratia ut primo
habeatur. Similiter etiam nec ad hoc quod augeatur, quia augmentum
spirituale pertinet ad sacramentum confirmationis, ut dictum est. Non
ergo per hoc sacramentum gratia confertur.
2. Praeterea, hoc sacramentum assumitur ut quaedam spiritualis
refectio. Sed refectio spiritualis magis videtur pertinere ad usum
gratiae quam ad gratiae consecutionem. Ergo videtur quod per hoc
sacramentum gratia non conferatur.
3. Praeterea, sicut supra dictum est, in hoc sacramento corpus
Christi offertur pro salute corporis, sanguis autem pro salute
animae. Sed corpus non est subiectum gratiae, sed anima, ut in
secunda parte habitum est. Ergo ad minus quantum ad corpus per hoc
sacramentum gratia non confertur.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. VI, panis quem ego
dabo, caro mea est pro mundi vita. Sed vita spiritualis est per
gratiam. Ergo per hoc sacramentum gratia confertur.
Respondeo dicendum quod effectus huius sacramenti debet considerari,
primo quidem et principaliter, ex eo quod in hoc sacramento
continetur, quod est Christus. Qui sicut, in mundum visibiliter
veniens, contulit mundo vitam gratiae, secundum illud Ioan. I,
gratia et veritas per Iesum Christum facta est; ita, in hominem
sacramentaliter veniens, vitam gratiae operatur, secundum illud
Ioan. VI, qui manducat me, vivit propter me. Unde et Cyrillus
dicit, vivificativum Dei verbum, uniens seipsum propriae carni,
fecit ipsam vivificativam. Decebat ergo eum nostris quodammodo uniri
corporibus per sacram eius carnem et pretiosum sanguinem, quae
accipimus in benedictione vivificativa in pane et vino. Secundo
consideratur ex eo quod per hoc sacramentum repraesentatur, quod est
passio Christi, sicut supra dictum est. Et ideo effectum quem passio
Christi fecit in mundo, hoc sacramentum facit in homine. Unde super
illud Ioan. XIX, continuo exivit sanguis et aqua, dicit
Chrysostomus, quia hinc suscipiunt principium sacra mysteria, cum
accesseris ad tremendum calicem, vel ab ipsa bibiturus Christi costa,
ita accedas. Unde et ipse dominus dicit, Matth. XXVI, hic est
sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum.
Tertio consideratur effectus huius sacramenti ex modo quo traditur hoc
sacramentum, quod traditur per modum cibi et potus. Et ideo omnem
effectum quem cibus et potus materialis facit quantum ad vitam
corporalem, quod scilicet sustentat, auget, reparat et delectat, hoc
totum facit hoc sacramentum quantum ad vitam spiritualem. Unde
Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, iste panis est vitae
aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. Et Chrysostomus
dicit, supra Ioan., praestat se nobis desiderantibus et palpare et
comedere et amplecti. Unde et ipse dominus dicit, Ioan. VI, caro
mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Quarto
consideratur effectus huius sacramenti ex speciebus in quibus hoc
traditur sacramentum. Unde et Augustinus, ibidem, dicit, dominus
noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit quae ad unum
aliquod rediguntur ex multis, namque aliud, scilicet panis, ex multis
granis in unum constat, aliud, scilicet vinum, ex multis racemis
confluit. Et ideo ipse alibi dicit, super Ioan., o sacramentum
pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis. Et quia Christus
et eius passio est causa gratiae, et spiritualis refectio et caritas
sine gratia esse non potest, ex omnibus praemissis manifestum est quod
hoc sacramentum gratiam confert.
Ad primum ergo dicendum quod hoc sacramentum ex seipso virtutem habet
gratiam conferendi, nec aliquis habet gratiam ante susceptionem huius
sacramenti nisi ex aliquali voto ipsius, vel per seipsum, sicut
adulti, vel voto Ecclesiae, sicut parvuli, sicut supra dictum est.
Unde ex efficacia virtutis ipsius est quod etiam ex voto ipsius aliquis
gratiam consequatur, per quam spiritualiter vivificetur. Restat
igitur ut, cum ipsum sacramentum realiter sumitur, gratia augeatur,
et vita spiritualis perficiatur. Aliter tamen quam per sacramentum
confirmationis, in quo augetur et perficitur gratia ad persistendum
contra exteriores impugnationes inimicorum Christi. Per hoc autem
sacramentum augetur gratia, et perficitur spiritualis vita, ad hoc
quod homo in seipso perfectus existat per coniunctionem ad Deum.
Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum confert gratiam
spiritualiter, cum virtute caritatis. Unde Damascenus comparat hoc
sacramentum carboni quem Isaias vidit, Isaiae VI, carbo enim
lignum simplex non est, sed unitum igni, ita et panis communionis non
simplex panis est, sed unitus divinitati. Sicut autem Gregorius
dicit, in homilia Pentecostes, amor Dei non est otiosus, magna enim
operatur, si est. Et ideo per hoc sacramentum, quantum est ex sui
virtute, non solum habitus gratiae et virtutis confertur, sed etiam
excitatur in actum, secundum illud II Cor. V, caritas Christi
urget nos. Et inde est quod ex virtute huius sacramenti anima
spiritualiter reficitur, per hoc quod anima delectatur, et quodammodo
inebriatur dulcedine bonitatis divinae, secundum illud Cant. V,
comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi.
Ad tertium dicendum quod, quia sacramenta operantur secundum
similitudinem per quam significant, ideo per quandam assimilationem
dicitur quod in hoc sacramento corpus offertur pro salute corporis, et
sanguis pro salute animae, quamvis utrumque ad salutem utriusque
operetur, cum sub utroque totus sit Christus, ut supra dictum est.
Et licet corpus non sit immediatum subiectum gratiae, ex anima tamen
redundat effectus gratiae ad corpus, dum in praesenti membra nostra
exhibemus arma iustitiae Deo, ut habetur Rom. VI; et in futuro
corpus nostrum sortietur incorruptionem et gloriam animae.
|
|