|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod effectus huius
sacramenti non sit adeptio gloriae. Effectus enim proportionatur suae
causae. Sed hoc sacramentum competit viatoribus, unde et viaticum
dicitur. Cum igitur viatores nondum sint capaces gloriae, videtur
quod hoc sacramentum non causet adeptionem gloriae.
2. Praeterea, posita causa sufficienti, ponitur effectus. Sed
multi accipiunt hoc sacramentum qui nunquam pervenient ad gloriam, ut
patet per Augustinum, XXI de Civ. Dei. Non ergo hoc
sacramentum est causa adeptionis gloriae.
3. Praeterea, maius non efficitur a minori, quia nihil agit ultra
suam speciem. Sed minus est percipere Christum sub specie aliena,
quod fit in hoc sacramento, quam frui eo in specie propria, quod
pertinet ad gloriam. Ergo hoc sacramentum non causat adeptionem
gloriae.
Sed contra est quod dicitur Ioan. VI, si quis manducaverit ex hoc
pane, vivet in aeternum. Sed vita aeterna est vita gloriae. Ergo
effectus huius sacramenti est adeptio gloriae.
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento potest considerari et id ex
quo habet effectum, scilicet ipse Christus contentus, et passio eius
repraesentata; et id per quod habet effectum, scilicet usus sacramenti
et species eius. Et quantum ad utrumque competit huic sacramento quod
causet adeptionem vitae aeternae. Nam ipse Christus per suam
passionem aperuit nobis aditum vitae aeternae, secundum illud Heb.
IX, novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente, qui
vocati sunt accipiant repromissionem aeternae hereditatis. Unde et in
forma huius sacramenti dicitur, hic est calix sanguinis mei novi et
aeterni testamenti. Similiter etiam refectio spiritualis cibi, et
unitas significata per species panis et vini, habentur quidem in
praesenti sed imperfecte, perfecte autem in statu gloriae. Unde
Augustinus dicit, super illud Ioan. VI, caro mea vere est cibus,
cum cibo et potu id appetant homines ut non esuriant neque sitiant, hoc
veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus
sumitur immortales et incorruptibiles facit in societate sanctorum, ubi
pax erit et unitas plena atque perfecta.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut passio Christi, ex cuius virtute
hoc sacramentum operatur, est quidem causa sufficiens gloriae, non
tamen ita quod statim per ipsam introducamur in gloriam, sed oportet ut
prius simul compatiamur, ut postea simul glorificemur, sicut dicitur
Rom. VIII, ita hoc sacramentum non statim nos in gloriam
introducit, sed dat nobis virtutem perveniendi ad gloriam. Et ideo
viaticum dicitur. In cuius figuram, legitur III Reg. XIX,
quod Elias comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius
quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei
Horeb.
Ad secundum dicendum quod, sicut passio Christi non habet suum
effectum in his qui se ad eam non habent ut debent, ita et per hoc
sacramentum non adipiscuntur gloriam qui indecenter ipsum suscipiunt.
Unde Augustinus dicit, super Ioan., exponens illa verba, aliud
est sacramentum, aliud virtus sacramenti. Multi de altari accipiunt,
et accipiendo moriuntur. Panem ergo caelestem spiritualiter
manducate, innocentiam ad altare apportate. Unde non est mirum si
illi qui innocentiam non servant, effectum huius sacramenti non
consequuntur.
Ad tertium dicendum quod hoc quod Christus sub aliena specie sumitur,
pertinet ad rationem sacramenti, quod instrumentaliter agit. Nihil
autem prohibet causam instrumentalem producere potiorem effectum, ut ex
supra dictis patet.
|
|