|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod effectus huius
sacramenti sit remissio peccati mortalis. Dicitur enim in quadam
collecta, sit hoc sacramentum ablutio scelerum. Sed scelera dicuntur
peccata mortalia. Ergo per hoc sacramentum peccata mortalia
abluuntur.
2. Praeterea, hoc sacramentum agit in virtute passionis Christi,
sicut et Baptismus. Sed per Baptismum dimittuntur peccata mortalia,
ut supra dictum est. Ergo et per hoc sacramentum, praesertim cum in
forma huius sacramenti dicatur, qui pro multis effundetur in
remissionem peccatorum.
3. Praeterea, per hoc sacramentum gratia confertur, ut dictum est.
Sed per gratiam iustificatur homo a peccatis mortalibus, secundum
illud Rom. III, iustificati gratis per gratiam ipsius. Ergo per
hoc sacramentum remittuntur peccata mortalia.
Sed contra est quod dicitur I Cor. XI, qui manducat et bibit
indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Dicit autem Glossa ibidem
quod ille manducat et bibit indigne qui in crimine est, vel
irreverenter tractat, et talis manducat et bibit sibi iudicium, idest
damnationem. Ergo ille qui est in peccato mortali, per hoc quod
accipit hoc sacramentum, magis accumulat sibi peccatum, quam
remissionem sui peccati consequatur.
Respondeo dicendum quod virtus huius sacramenti potest considerari
dupliciter. Uno modo, secundum se. Et sic hoc sacramentum habet
virtutem ad remittendum quaecumque peccata, ex passione Christi, quae
est fons et causa remissionis peccatorum alio modo potest considerari
per comparationem ad eum qui recipit hoc sacramentum, prout in eo
invenitur vel non invenitur impedimentum percipiendi hoc sacramentum.
Quicumque autem habet conscientiam peccati mortalis, habet in se
impedimentum percipiendi effectum huius sacramenti, eo quod non est
conveniens susceptor huius sacramenti, tum quia non vivit
spiritualiter, et ita non debet spirituale nutrimentum suscipere, quod
non est nisi viventis; tum quia non potest uniri Christo, quod fit
per hoc sacramentum, dum est in affectu peccandi mortaliter. Et
ideo, ut dicitur in libro de ecclesiasticis Dogmat., si mens in
affectu peccandi est, gravatur magis Eucharistiae perceptione quam
purificetur. Unde hoc sacramentum in eo qui ipsum percipit cum
conscientia peccati mortalis, non operatur remissionem peccati.
Potest tamen hoc sacramentum operari remissionem peccati dupliciter.
Uno modo, non perceptum actu, sed voto, sicut cum quis primo
iustificatur a peccato. Alio modo, etiam perceptum ab eo qui est in
peccato mortali, cuius conscientiam et affectum non habet. Forte enim
primo non fuit sufficienter contritus, sed, devote et reverenter
accedens, consequetur per hoc sacramentum gratiam caritatis, quae
contritionem perficiet et remissionem peccati.
Ad primum ergo dicendum quod petimus quod illud sacramentum nobis sit
ablutio scelerum, vel eorum quorum conscientiam non habemus, secundum
illud Psalmi, ab occultis meis munda me, domine; vel ut contritio in
nobis perficiatur ad scelerum remissionem; vel etiam ut robur nobis
detur contra scelera vitanda.
Ad secundum dicendum quod Baptismus est spiritualis generatio, quae
est mutatio de non esse spirituali in esse spirituale; et datur per
modum ablutionis. Et ideo, quantum ad utrumque, non inconvenienter
accedit ad Baptismum qui habet conscientiam peccati mortalis. Sed per
hoc sacramentum homo sumit in se Christum per modum spiritualis
nutrimenti, quod non competit mortuo in peccatis. Et ideo non est
similis ratio.
Ad tertium dicendum quod gratia est sufficiens causa remissionis
peccati mortalis, non tamen actu remittit peccatum mortale nisi cum
primo datur peccatori. Sic autem non datur in hoc sacramento. Unde
ratio non sequitur.
|
|