|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum non
remittantur peccata venialia. Hoc enim sacramentum, ut Augustinus
dicit, super Ioan., est sacramentum caritatis. Sed venialia
peccata non contrariantur caritati, ut in secunda parte habitum est.
Cum ergo contrarium tollatur per suum contrarium, videtur quod peccata
venialia per hoc sacramentum non remittantur.
2. Praeterea, si peccata venialia per hoc sacramentum remittantur,
qua ratione unum remittitur, et omnia remittentur. Sed non videtur
quod omnia remittantur, quia sic frequenter aliquis esset absque omni
peccato veniali, quod est contra id quod dicitur I Ioan. I, si
dixerimus quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Non ergo
per hoc sacramentum remittitur aliquod peccatum veniale.
3. Praeterea, contraria mutuo se expellunt. Sed peccata venialia
non prohibent a perceptione huius sacramenti, dicit enim Augustinus,
super illud Ioan. VI, si quis ex ipso manducaverit, non morietur
in aeternum, innocentiam, inquit, ad altare apportate, peccata,
etsi sint quotidiana, non sint mortifera. Ergo neque peccata venialia
per hoc sacramentum tolluntur.
Sed contra est quod Innocentius III dicit, quod hoc sacramentum
veniale delet et cavet mortalia.
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento duo possunt considerari,
scilicet ipsum sacramentum, et res sacramenti. Et ex utroque apparet
quod hoc sacramentum habet virtutem ad remissionem venialium
peccatorum. Nam hoc sacramentum sumitur sub specie cibi nutrientis.
Nutrimentum autem cibi necessarium est corpori ad restaurandum id quod
quotidie deperditur ex calore naturali. Spiritualiter autem quotidie
in nobis aliquid deperditur ex calore concupiscentiae per peccata
venialia, quae diminuunt fervorem caritatis, ut in secunda parte
habitum est. Et ideo competit huic sacramento ut remittat peccata
venialia. Unde et Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, quod
iste panis quotidianus sumitur in remedium quotidianae infirmitatis.
Res autem huius sacramenti est caritas, non solum quantum ad habitum,
sed etiam quantum ad actum, qui excitatur in hoc sacramento, per quod
peccata venialia solvuntur. Unde manifestum est quod virtute huius
sacramenti remittuntur peccata venialia.
Ad primum ergo dicendum quod peccata venialia, etsi non contrarientur
caritati quantum ad habitum, contrariantur tamen ei quantum ad fervorem
actus, qui excitatur per hoc sacramentum. Ratione cuius peccata
venialia tolluntur.
Ad secundum dicendum quod illud verbum non est intelligendum quin
aliqua hora possit homo esse absque omni reatu peccati venialis, sed
quia vitam istam sancti non ducunt sine peccatis venialibus.
Ad tertium dicendum quod maior est virtus caritatis, cuius est hoc
sacramentum, quam venialium peccatorum, nam caritas tollit per suum
actum peccata venialia, quae tamen non possunt totaliter impedire actum
caritatis. Et eadem ratio est de hoc sacramento.
|
|