|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum tota
poena peccati remittatur. Homo enim per hoc sacramentum suscipit in se
effectum passionis Christi, ut dictum est, sicut et per Baptismum.
Sed per Baptismum percipit homo remissionem omnis poenae virtute
passionis Christi, quae sufficienter satisfecit pro omnibus peccatis,
ut ex supra dictis patet. Ergo videtur quod per hoc sacramentum homini
remittatur totus reatus poenae.
2. Praeterea, Alexander Papa dicit, nihil in sacrificiis maius
esse potest quam corpus et sanguis Christi. Sed per sacrificia
veteris legis homo satisfaciebat pro peccatis suis, dicitur enim
Levit. IV et V, si peccaverit homo, offeret (hoc vel illud) pro
peccato suo, et remittetur ei. Ergo multo magis hoc sacramentum valet
ad remissionem omnis poenae.
3. Praeterea, constat quod per hoc sacramentum aliquid de reatu
poenae dimittitur, unde et in satisfactione quibusdam iniungitur quod
pro se faciant Missas celebrare. Sed qua ratione una pars poenae
dimittitur, eadem ratione et alia, cum virtus Christi, quae in hoc
sacramento continetur, sit infinita. Ergo videtur quod per hoc
sacramentum tota poena tollatur.
Sed contra est quod, secundum hoc, non esset homini alia poena
iniungenda, sicut nec baptizato iniungitur.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum simul est et sacrificium et
sacramentum, sed rationem sacrificii habet inquantum offertur;
rationem autem sacramenti inquantum sumitur. Et ideo effectum
sacramenti habet in eo qui sumit, effectum autem sacrificii in eo qui
offert, vel in his pro quibus offertur. Si igitur consideretur ut
sacramentum, habet dupliciter effectum, uno modo, directe ex vi
sacramenti; alio modo, quasi ex quadam concomitantia; sicut et circa
continentiam sacramenti dictum est. Ex vi quidem sacramenti, directe
habet illum effectum ad quem est institutum. Non est autem institutum
ad satisfaciendum, sed ad spiritualiter nutriendum per unionem ad
Christum et ad membra eius, sicut et nutrimentum unitur nutrito. Sed
quia haec unitas fit per caritatem, ex cuius fervore aliquis
consequitur remissionem non solum culpae, sed etiam poenae; inde est
quod ex consequenti, per quandam concomitantiam ad principalem
effectum, homo consequitur remissionem poenae; non quidem totius, sed
secundum modum suae devotionis et fervoris. Inquantum vero est
sacrificium, habet vim satisfactivam. Sed in satisfactione magis
attenditur affectus offerentis quam quantitas oblationis, unde et
dominus dixit, Luc. XXI, de vidua quae obtulit duo aera, quod
plus omnibus misit. Quamvis igitur haec oblatio ex sui quantitate
sufficiat ad satisfaciendum pro omni poena, tamen fit satisfactoria
illis pro quibus offertur, vel etiam offerentibus, secundum
quantitatem suae devotionis, et non pro tota poena.
Ad primum ergo dicendum quod sacramentum Baptismi directe ordinatur ad
remissionem culpae et poenae, non autem Eucharistia, quia Baptismus
datur homini quasi commorienti Christo; Eucharistia autem quasi
nutriendo et perficiendo per Christum. Unde non est similis ratio.
Ad secundum dicendum quod alia sacrificia et oblationes non operabantur
remissionem totius poenae, neque quantum ad quantitatem oblati, sicut
hoc sacrificium; neque quantum ad devotionem hominis, ex qua contingit
quod etiam hic non tollitur tota poena.
Ad tertium dicendum quod hoc quod tollitur pars poenae et non tota per
hoc sacramentum, non contingit ex defectu virtutis Christi, sed ex
defectu devotionis humanae.
|
|