|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum non
praeservetur homo a peccatis futuris. Multi enim digne sumentes hoc
sacramentum postea in peccatum cadent. Quod non accideret si hoc
sacramentum praeservaret a peccatis futuris. Non ergo effectus huius
sacramenti est a peccatis futuris praeservare.
2. Praeterea, Eucharistia est sacramentum caritatis, ut supra
dictum est. Sed caritas non videtur praeservare a peccatis futuris,
quia semel habita potest amitti per peccatum, ut in secunda parte
habitum est. Ergo videtur quod nec hoc sacramentum praeservet hominem
a peccato.
3. Praeterea, origo peccati in nobis est lex peccati, quae est in
membris nostris, ut patet per apostolum, Rom. VII. Sed
mitigatio fomitis, qui est lex peccati, non ponitur effectus huius
sacramenti, sed magis Baptismi. Ergo praeservare a peccatis futuris
non est effectus huius sacramenti.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. VI, hic est panis de
caelo descendens, ut, si quis ex eo manducaverit, non moriatur.
Quod quidem manifestum est non intelligi de morte corporali. Ergo
intelligitur quod hoc sacramentum praeservet a morte spirituali, quae
est per peccatum.
Respondeo dicendum quod peccatum est quaedam mors spiritualis animae.
Unde hoc modo praeservatur aliquis a peccato futuro, quo praeservatur
corpus a morte futura. Quod quidem fit dupliciter. Uno modo,
inquantum natura hominis interius roboratur contra interiora
corruptiva, et sic praeservatur a morte per cibum et medicinam. Alio
modo, per hoc quod munitur contra exteriores impugnationes, et sic
praeservatur per arma, quibus munitur corpus. Utroque autem modo hoc
sacramentum praeservat a peccato. Nam primo quidem, per hoc quod
Christo coniungit per gratiam, roborat spiritualem vitam hominis,
tanquam spiritualis cibus et spiritualis medicina, secundum illud
Psalmi, panis cor hominis confirmat. Et Augustinus dicit, super
Ioan., securus accede, panis est, non venenum. Alio modo,
inquantum signum est passionis Christi, per quam victi sunt
Daemones, repellit enim omnem Daemonum impugnationem. Unde
Chrysostomus dicit, super Ioan., ut leones flammam spirantes, sic
ab illa mensa discedimus, terribiles effecti Diabolo.
Ad primum ergo dicendum quod effectus huius sacramenti recipitur in
homine secundum hominis conditionem, sicut contingit de qualibet causa
activa quod eius effectus recipitur in materia secundum modum materiae.
Homo autem in statu viae est huius conditionis quod liberum arbitrium
eius potest flecti in bonum et in malum. Unde, licet hoc
sacramentum, quantum est de se habeat virtutem praeservativam a
peccato, non tamen aufert homini possibilitatem peccandi.
Ad secundum dicendum quod etiam caritas, quantum est de se,
praeservat hominem a peccato, secundum illud Rom. XIII, dilectio
proximi malum non operatur. Sed ex mutabilitate liberi arbitrii
contingit quod aliquis post habitam caritatem peccat, sicut et post
susceptionem huius sacramenti.
Ad tertium dicendum quod, licet hoc sacramentum non directe ordinetur
ad diminutionem fomitis, diminuit tamen fomitem ex quadam
consequentia, inquantum auget caritatem, quia, sicut Augustinus
dicit, in libro octogintatrium quaestionum, augmentum caritatis est
diminutio cupiditatis. Directe autem confirmat cor hominis in bono.
Per quod etiam praeservatur homo a peccato.
|
|