|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non
prosit nisi sumenti. Hoc enim sacramentum est unius generis cum aliis
sacramentis, utpote aliis condivisum. Sed alia sacramenta non prosunt
nisi sumentibus, sicut effectum Baptismi non suscipit nisi
baptizatus. Ergo nec hoc sacramentum prodest aliis nisi sumenti.
2. Praeterea, effectus huius sacramenti est adeptio gratiae et
gloriae, et remissio culpae, ad minus venialis. Si ergo hoc
sacramentum haberet effectum in aliis quam in sumentibus, posset
contingere quod aliquis adipisceretur gloriam et gratiam et remissionem
culpae absque actione et passione propria, alio offerente vel sumente
hoc sacramentum.
3. Praeterea, multiplicata causa, multiplicatur effectus. Si ergo
hoc sacramentum prodest aliis quam sumentibus, sequeretur quod magis
prodesset alicui si sumeret hoc sacramentum in multis hostiis in una
Missa consecratis, quod non habet Ecclesiae consuetudo, ut scilicet
multi communicent pro alicuius salute. Non ergo videtur quod hoc
sacramentum prosit nisi sumenti.
Sed contra est quod in celebratione huius sacramenti fit pro multis
aliis deprecatio. Quod frustra fieret nisi hoc sacramentum aliis
prodesset. Ergo hoc sacramentum non solum sumentibus prodest.
Respondeo dicendum quod, sicut prius dictum est, hoc sacramentum non
solum est sacramentum, sed etiam est sacrificium. Inquantum enim in
hoc sacramento repraesentatur passio Christi, qua Christus obtulit se
hostiam Deo, ut dicitur Ephes. V, habet rationem sacrificii,
inquantum vero in hoc sacramento traditur invisibiliter gratia sub
visibili specie, habet rationem sacramenti. Sic igitur hoc
sacramentum sumentibus quidem prodest per modum sacramenti et per modum
sacrificii, quia pro omnibus sumentibus offertur, dicitur enim in
canone Missae, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum
corpus et sanguinem filii tui sumpserimus, omni benedictione caelesti
et gratia repleamur. Sed aliis, qui non sumunt, prodest per modum
sacrificii, inquantum pro salute eorum offertur, unde et in canone
Missae dicitur, memento, domine, famulorum famularumque tuarum, pro
quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt, hoc sacrificium laudis,
pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe
salutis et incolumitatis suae. Et utrumque modum dominus exprimit,
dicens, Matth. XXVI, qui pro vobis, scilicet sumentibus, et
pro multis aliis, effundetur in remissionem peccatorum.
Ad primum ergo dicendum quod hoc sacramentum prae aliis habet quod est
sacrificium. Et ideo non est similis ratio.
Ad secundum dicendum quod, sicut passio Christi prodest quidem
omnibus ad remissionem culpae et adeptionem gratiae et gloriae, sed
effectum non habet nisi in illis qui passioni Christi coniunguntur per
fidem et caritatem; ita etiam hoc sacrificium, quod est memoriale
dominicae passionis, non habet effectum nisi in illis qui coniunguntur
huic sacramento per fidem et caritatem. Unde et Augustinus dicit, ad
renatum, quis offerat corpus Christi nisi pro his qui sunt membra
Christi? Unde et in canone Missae non oratur pro his qui sunt extra
Ecclesiam. Illis tamen prodest plus vel minus, secundum modum
devotionis eorum.
Ad tertium dicendum quod sumptio pertinet ad rationem sacramenti, sed
oblatio pertinet ad rationem sacrificii. Et ideo ex hoc quod aliquis
sumit corpus Christi, vel etiam plures, non accrescit aliis aliquod
iuvamentum. Similiter etiam neque ex hoc quod sacerdos plures hostias
consecrat in una Missa, non multiplicatur effectus huius sacramenti,
quia non est nisi unum sacrificium, nihil enim virtutis plus est in
multis hostiis consecratis quam in una, cum sub omnibus et sub una non
sit nisi totus Christus. Unde nec si aliquis simul in una Missa
multas hostias consecratas sumat, participabit maiorem effectum
sacramenti. In pluribus vero Missis multiplicatur sacrificii
oblatio. Et ideo multiplicatur effectus sacrificii et sacramenti.
|
|