|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod per veniale peccatum non
impediatur effectus huius sacramenti. Dicit enim Augustinus, super
illud Ioan. VI, si quis ex ipso manducaverit etc., panem
caelestem spiritualiter manducate; innocentiam ad altare portate;
peccata, etsi sint quotidiana, non sint mortifera. Ex quo patet quod
quotidiana peccata, quae dicuntur venialia, spiritualem manducationem
non impediunt. Sed spiritualiter manducantes effectum huius sacramenti
percipiunt. Ergo peccata venialia non impediunt effectum huius
sacramenti.
2. Praeterea, hoc sacramentum non est minoris virtutis quam
Baptismus. Sed effectum Baptismi, sicut supra dictum est, impedit
sola fictio, ad quam non pertinent peccata venialia, quia, sicut
Sap. I dicitur, spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, qui
tamen per peccata venialia non fugatur. Ergo neque effectum huius
sacramenti impediunt peccata venialia.
3. Praeterea, nihil quod removetur per actionem alicuius causae,
potest impedire eius effectum. Sed peccata venialia tolluntur per hoc
sacramentum. Ergo non impediunt eius effectum.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in IV libro, ignis eius quod
in nobis est desiderii, assumens eam quae ex carbone, idest hoc
sacramento, ignitionem, comburet nostra peccata, et illuminabit
nostra corda, ut participatione divini ignis igniamur et deificemur.
Sed ignis nostri desiderii vel amoris impeditur per peccata venialia,
quae impediunt fervorem caritatis, ut in secunda parte habitum est.
Ergo peccata venialia impediunt effectum huius sacramenti.
Respondeo dicendum quod peccata venialia dupliciter accipi possunt,
uno modo, prout sunt praeterita; alio modo, prout sunt actu
exercita. Primo quidem modo, peccata venialia nullo modo impediunt
effectum huius sacramenti. Potest enim contingere quod aliquis post
multa peccata commissa venialia, devote accedat ad hoc sacramentum, et
plenarie huius sacramenti consequetur effectum. Secundo autem modo,
peccata venialia non ex toto impediunt effectum huius sacramenti, sed
in parte. Dictum est enim quod effectus huius sacramenti non solum est
adeptio habitualis gratiae vel caritatis, sed etiam quaedam actualis
refectio spiritualis dulcedinis. Quae quidem impeditur si aliquis
accedat ad hoc sacramentum mente distracta per peccata venialia. Non
autem tollitur augmentum gratiae habitualis vel caritatis.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui cum actu venialis peccati ad hoc
sacramentum accedit, habitualiter quidem manducat spiritualiter, sed
non actualiter. Et ideo habitualem effectum huius sacramenti
percipit, non autem actualem.
Ad secundum dicendum quod Baptismus non ita ordinatur ad actualem
effectum, idest ad fervorem caritatis, sicut hoc sacramentum. Nam
Baptismus est spiritualis regeneratio, per quam acquiritur prima
perfectio, quae est habitus vel forma, hoc autem sacramentum est
spiritualis manducatio, quae habet actualem delectationem.
Ad tertium dicendum quod illa ratio procedit de venialibus
praeteritis, quae per hoc sacramentum tolluntur.
|
|