|
Deinde considerandum est de gratia Christi secundum quod est caput
Ecclesiae. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum Christus
sit caput Ecclesiae. Secundo, utrum sit caput hominum quantum ad
corpus, vel solum quantum ad animas. Tertio, utrum sit caput omnium
hominum. Quarto, utrum sit caput Angelorum. Quinto, utrum gratia
secundum quam est caput Ecclesiae, sit eadem cum habituali eius
secundum quod est quidam homo singularis. Sexto, utrum esse caput
Ecclesiae sit proprium Christo. Septimo, utrum Diabolus sit caput
omnium malorum. Octavo, utrum Antichristus etiam possit dici caput
omnium malorum.
|
|