|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo, secundum quod
est homo, non competat esse caput Ecclesiae. Caput enim influit
sensum et motum in membra. Sensus autem et motus spiritualis, qui est
per gratiam, non influitur nobis a Christo homine, quia, sicut dicit
Augustinus, in XV de Trin., nec etiam Christus, secundum quod
est homo, dat spiritum sanctum, sed solum inquantum est Deus. Ergo
ei, secundum quod est homo, non competit esse caput Ecclesiae.
2. Praeterea, capitis non videtur esse aliud caput. Sed Christi,
secundum quod est homo, caput est Deus, secundum illud I Cor.
XI, caput Christi Deus. Ergo ipse Christus non est caput.
3. Praeterea, caput in homine est quoddam particulare membrum
influentiam recipiens a corde. Sed Christus est universale principium
totius Ecclesiae. Ergo non est Ecclesiae caput.
Sed contra est quod dicitur Ephes. I, ipsum dedit caput super omnem
Ecclesiam.
Respondeo dicendum quod, sicut tota Ecclesia dicitur unum corpus
mysticum per similitudinem ad naturale corpus hominis, quod secundum
diversa membra habet diversos actus, ut apostolus docet, Rom. XII
et I Cor. XII; ita Christus dicitur caput Ecclesiae secundum
similitudinem humani capitis. In quo tria possumus considerare,
scilicet ordinem, perfectionem et virtutem. Ordinem, quia caput est
prima pars hominis, incipiendo a superiori. Et inde est quod omne
principium consuevit vocari caput, secundum illud Ierem. II, ad
omne caput viae posuisti lupanar tibi. Perfectionem autem, quia in
capite vigent omnes sensus et interiores et exteriores, cum in ceteris
membris sit solus tactus. Et inde est quod dicitur Isaiae IX,
senex et honorabilis ipse est caput. Virtutem vero, quia virtus et
motus ceterorum membrorum, et gubernatio eorum in suis actibus, est a
capite, propter vim sensitivam et motivam ibi dominantem. Unde et
rector dicitur caput populi, secundum illud I Reg. XV, cum esses
parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Haec
autem tria competunt Christo spiritualiter. Primo enim, secundum
propinquitatem ad Deum gratia eius altior et prior est, etsi non
tempore, quia omnes alii acceperunt gratiam per respectum ad gratiam
ipsius, secundum illud Rom. VIII, quos praescivit, hos et
praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse
primogenitus in multis fratribus. Secundo vero, perfectionem habet
quantum ad plenitudinem omnium gratiarum, secundum illud Ioan. I,
vidimus eum plenum gratiae et veritatis, ut supra ostensum est.
Tertio, virtutem habuit influendi gratiam in omnia membra Ecclesiae,
secundum illud Ioan. I, de plenitudine eius omnes accepimus. Et
sic patet quod convenienter dicitur Christus caput Ecclesiae.
Ad primum ergo dicendum quod dare gratiam aut spiritum sanctum convenit
Christo secundum quod Deus, auctoritative, sed instrumentaliter ei
convenit secundum quod est homo, inquantum scilicet eius humanitas fuit
instrumentum divinitatis eius. Et ita actiones ipsius ex virtute
divinitatis fuerunt nobis salutiferae, utpote gratiam in nobis
causantes, et per meritum et per efficientiam quandam. Augustinus
autem negat Christum, secundum quod est homo, dare spiritum sanctum
per auctoritatem. Instrumentaliter autem, sive ministerialiter,
etiam alii sancti dicuntur dare spiritum sanctum, secundum illud
Galat. III, qui tribuit vobis spiritum sanctum, et cetera.
Ad secundum dicendum quod in metaphoricis locutionibus non oportet
attendi similitudinem quantum ad omnia, sic enim non esset similitudo,
sed rei veritas. Capitis igitur naturalis non est caput aliud, quia
corpus humanum non est pars alterius corporis. Sed corpus
similitudinarie dictum, idest aliqua multitudo ordinata, est pars
alterius multitudinis, sicut multitudo domestica est pars multitudinis
civilis. Et ideo paterfamilias, qui est caput multitudinis
domesticae, habet super se caput rectorem civitatis. Et per hunc
modum nihil prohibet caput Christi esse Deum, cum tamen ipse sit
caput Ecclesiae.
Ad tertium dicendum quod caput habet manifestam eminentiam respectu
exteriorum membrorum, sed cor habet quandam influentiam occultam. Et
ideo cordi comparatur spiritus sanctus, qui invisibiliter Ecclesiam
vivificat et unit, capiti comparatur Christus, secundum visibilem
naturam, qua homo hominibus praefertur.
|
|