|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non sit caput
hominum quantum ad corpora. Christus enim dicitur caput Ecclesiae
inquantum influit spiritualem sensum et motum gratiae in Ecclesiam.
Sed huius spiritualis sensus et motus capax non est corpus. Ergo non
est caput hominum secundum corpora.
2. Praeterea, secundum corpora communicamus cum brutis. Si ergo
Christus esset caput hominum quantum ad corpora, sequeretur quod etiam
esset caput brutorum animalium. Quod est inconveniens.
3. Praeterea, Christus corpus suum ab aliis hominibus traxit, ut
patet Matth. I et Luc. III. Sed caput est primum inter cetera
membra, ut dictum est. Ergo Christus non est caput Ecclesiae
quantum ad corpora.
Sed contra est quod dicitur Philipp. III, reformabit corpus
humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.
Respondeo dicendum quod corpus humanum habet naturalem ordinem ad
animam rationalem, quae est propria forma eius et motor. Et inquantum
quidem est forma eius, recipit ab anima vitam et ceteras proprietates
convenientes humano corpori secundum suam speciem. Inquantum vero
anima est motor corporis, corpus instrumentaliter servit animae. Sic
ergo dicendum quod habet vim influendi Christi humanitas inquantum est
coniuncta Dei verbo, cui corpus unitur per animam, ut supra dictum
est. Unde tota Christi humanitas, secundum scilicet animam et
corpus, influit in homines et quantum ad animam et quantum ad corpus,
sed principaliter quantum ad animam; secundario quantum ad corpus.
Uno modo, inquantum membra corporis exhibentur arma iustitiae in anima
existenti per Christum, ut apostolus dicit, Rom. VI. Alio
modo, inquantum vita gloriae ab anima derivatur ad corpus, secundum
illud Rom. VIII, qui suscitavit Iesum a mortuis, vivificabit et
mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum eius in vobis.
Ad primum ergo dicendum quod sensus spiritualis gratiae non pervenit
quidem ad corpus primo et principaliter, sed secundario et
instrumentaliter, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod corpus animalis bruti nullam habitudinem
habet ad animam rationalem, sicut habet corpus humanum. Et ideo non
est simile.
Ad tertium dicendum quod, licet Christus traxerit materiam corporis
ab aliis hominibus, vitam tamen immortalem corporis omnes homines
trahunt ab ipso, secundum illud I Cor. XV, sicut in Adam omnes
moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur.
|
|