|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non sit caput
omnium hominum. Caput enim non habet relationem nisi ad membra sui
corporis. Infideles autem nullo modo sunt membra Ecclesiae, quae est
corpus Christi, ut dicitur Ephes. I. Ergo Christus non est caput
omnium hominum.
2. Praeterea, apostolus dicit, Ephes. V, quod Christus
tradidit semetipsum pro Ecclesia, ut ipse sibi exhiberet Ecclesiam
gloriosam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi. Sed
multi sunt, etiam fideles, in quibus invenitur macula aut ruga
peccati. Ergo nec erit omnium fidelium Christus caput.
3. Praeterea, sacramenta veteris legis comparantur ad Christum
sicut umbra ad corpus, ut dicitur Coloss. II. Sed patres veteris
testamenti sacramentis illis suo tempore serviebant, secundum illud
Heb. VIII, exemplari et umbrae deserviunt caelestium. Non ergo
pertinebant ad corpus Christi. Et ita Christus non est caput omnium
hominum.
Sed contra est quod dicitur I Tim. IV, salvator omnium est, et
maxime fidelium. Et I Ioan. II, ipse est propitiatio pro
peccatis nostris, non autem pro nostris tantum, sed etiam pro totius
mundi. Salvare autem homines, aut propitiatorem esse pro peccatis
eorum, competit Christo secundum quod est caput. Ergo Christus est
caput omnium hominum.
Respondeo dicendum quod haec est differentia inter corpus hominis
naturale et corpus Ecclesiae mysticum, quod membra corporis naturalis
sunt omnia simul, membra autem corporis mystici non sunt omnia simul,
neque quantum ad esse naturae, quia corpus Ecclesiae constituitur ex
hominibus qui fuerunt a principio mundi usque ad finem ipsius; neque
etiam quantum ad esse gratiae, quia eorum etiam qui sunt in uno
tempore, quidam gratia carent postmodum habituri, aliis eam iam
habentibus. Sic igitur membra corporis mystici non solum accipiuntur
secundum quod sunt in actu, sed etiam secundum quod sunt in potentia.
Quaedam tamen sunt in potentia quae nunquam reducuntur ad actum,
quaedam vero quae quandoque reducuntur ad actum, secundum hunc
triplicem gradum, quorum unus est per fidem, secundus per caritatem
viae, tertius per fruitionem patriae. Sic ergo dicendum est quod,
accipiendo generaliter secundum totum tempus mundi, Christus est caput
omnium hominum, sed secundum diversos gradus. Primo enim et
principaliter est caput eorum qui actu uniuntur sibi per gloriam.
Secundo, eorum qui actu uniuntur sibi per caritatem. Tertio, eorum
qui actu uniuntur sibi per fidem. Quarto vero, eorum qui sibi
uniuntur solum potentia nondum ad actum reducta, quae tamen est ad
actum reducenda, secundum divinam praedestinationem. Quinto vero,
eorum qui in potentia sibi sunt uniti quae nunquam reducetur ad actum,
sicut homines in hoc mundo viventes qui non sunt praedestinati. Qui
tamen, ex hoc mundo recedentes, totaliter desinunt esse membra
Christi, quia iam nec sunt in potentia ut Christo uniantur.
Ad primum ergo dicendum quod illi qui sunt infideles, etsi actu non
sint de Ecclesia, sunt tamen in potentia. Quae quidem potentia in
duobus fundatur, primo quidem et principaliter, in virtute Christi,
quae sufficiens est ad salutem totius humani generis; secundario, in
arbitrii libertate.
Ad secundum dicendum quod esse Ecclesiam gloriosam, non habentem
maculam neque rugam, est ultimus finis, ad quem perducimur per
passionem Christi. Unde hoc erit in statu patriae, non autem in
statu viae, in quo, si dixerimus quia peccatum non habemus,
nosmetipsos seducimus, ut dicitur I Ioan. I. Sunt tamen quaedam,
scilicet mortalia, quibus carent illi qui sunt membra Christi per
actualem unionem caritatis. Qui vero his peccatis subduntur, non sunt
membra Christi actualiter, sed potentialiter, nisi forte imperfecte,
per fidem informem, quae unit Christo secundum quid et non simpliciter
ut scilicet per Christum homo assequatur vitam gratiae; fides enim
sine operibus mortua est, ut dicitur Iac. II. Percipiunt tamen
tales a Christo quendam actum vitae, qui est credere, sicut si
membrum mortificatum moveatur aliqualiter ab homine.
Ad tertium dicendum quod sancti patres non insistebant sacramentis
legalibus tanquam quibusdam rebus, sed sicut imaginibus et umbris
futurorum. Idem autem est motus in imaginem, inquantum est imago, et
in rem, ut patet per philosophum, in libro de memoria et
reminiscentia. Et ideo antiqui patres, servando legalia sacramenta,
ferebantur in Christum per fidem et dilectionem eandem qua et nos in
ipsum ferimur. Et ita patres antiqui pertinebant ad idem corpus
Ecclesiae ad quod nos pertinemus.
|
|