|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum
quod homo, non sit caput Angelorum. Caput enim et membra sunt unius
naturae. Sed Christus, secundum quod homo, non est conformis in
natura cum Angelis, sed solum cum hominibus, quia, ut dicitur Heb.
II, nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput Angelorum.
2. Praeterea, illorum Christus est caput qui pertinent ad
Ecclesiam, quae est corpus eius, ut dicitur Ephes. I. Sed
Angeli non pertinent ad Ecclesiam, nam Ecclesia est congregatio
fidelium; fides autem non est in Angelis; non enim ambulant per
fidem, sed per speciem, alioquin peregrinarentur a domino, secundum
quod apostolus argumentatur, II Cor. V. Ergo Christus,
secundum quod homo, non est caput Angelorum.
3. Praeterea, Augustinus dicit, super Ioan., quod sicut verbum
quod erat a principio apud patrem, vivificat animas, ita verbum caro
factum vivificat corpora, quibus Angeli carent. Sed verbum caro
factum est Christus secundum quod homo. Ergo Christus, secundum
quod homo, non influit vitam Angelis. Et ita, secundum quod homo,
non est caput Angelorum.
Sed contra est quod apostolus dicit, Coloss. II, qui est caput
omnis principatus et potestatis. Et eadem ratio est de Angelis
aliorum ordinum. Ergo Christus est caput Angelorum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ubi est unum corpus,
necesse est ponere unum caput. Unum autem corpus similitudinarie
dicitur una multitudo ordinata in unum secundum distinctos actus sive
officia. Manifestum est autem quod ad unum finem, qui est gloria
divinae fruitionis, ordinantur et homines et Angeli. Unde corpus
Ecclesiae mysticum non solum consistit ex hominibus, sed etiam ex
Angelis. Totius autem huius multitudinis Christus est caput, quia
propinquius se habet ad Deum, et perfectius participat dona ipsius,
non solum quam homines, sed etiam quam Angeli; et de eius influentia
non solum homines recipiunt, sed etiam Angeli. Dicitur enim Ephes.
I, quod constituit eum, scilicet Christum Deus pater, ad dexteram
suam in caelestibus, supra omnem principatum et potestatem et virtutem
et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc
saeculo, sed etiam in futuro, et omnia subiecit sub pedibus eius. Et
ideo Christus non solum est caput hominum, sed etiam Angelorum.
Unde Matth. IV legitur quod accesserunt Angeli et ministrabant
ei.
Ad primum ergo dicendum quod influentia Christi super omnes homines
principaliter quidem est quantum ad animas, secundum quas homines
conveniunt cum Angelis in natura generis, licet non in natura
speciei. Et huius conformitatis ratione Christus potest dici caput
Angelorum, licet deficiat conformitas quantum ad corpora.
Ad secundum dicendum quod Ecclesia secundum statum viae est
congregatio fidelium, sed secundum statum patriae est congregatio
comprehendentium. Christus autem non solum fuit viator, sed etiam
comprehensor. Et ideo non solum fidelium, sed etiam comprehendentium
est caput, utpote plenissime habens gratiam et gloriam.
Ad tertium dicendum quod Augustinus ibi loquitur secundum quandam
assimilationem causae ad effectum, prout scilicet res corporalis agit
in corpora, et res spiritualis in res spirituales. Tamen humanitas
Christi, ex virtute spiritualis naturae, scilicet divinae, potest
aliquid causare non solum in spiritibus hominum, sed etiam in
spiritibus Angelorum, propter maximam coniunctionem eius ad Deum,
scilicet secundum unionem personalem.
|
|