|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sit eadem gratia qua
Christus est caput Ecclesiae, cum gratia singulari illius hominis.
Dicit enim apostolus, Rom. V, si unius delicto multi mortui sunt,
multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi
in plures abundavit. Sed aliud est peccatum actuale ipsius Adae, et
aliud peccatum originale, quod traduxit in posteros. Ergo alia est
gratia personalis, quae est propria ipsius Christi, et alia est
gratia eius inquantum est caput Ecclesiae, quae ab ipso ad alios
derivatur.
2. Praeterea, habitus distinguuntur secundum actus. Sed ad alium
actum ordinatur in Christo gratia eius personalis, scilicet ad
sanctificationem illius animae, et ad alium actum ordinatur gratia
capitis, scilicet ad sanctificandum alios. Ergo alia est gratia
personalis ipsius Christi, et alia est gratia eius inquantum est caput
Ecclesiae.
3. Praeterea, sicut supra dictum est, in Christo distinguitur
triplex gratia, scilicet gratia unionis, gratia capitis, et gratia
singularis illius hominis. Sed gratia singularis Christi est alia a
gratia unionis. Ergo est etiam alia a gratia capitis.
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, de plenitudine eius omnes
accepimus. Secundum hoc autem est caput nostrum, quod ab eo
accipimus. Ergo secundum hoc quod habet plenitudinem gratiae, est
caput nostrum. Plenitudinem autem gratiae habuit secundum quod
perfecte fuit in illo gratia personalis, ut supra dictum est. Ergo
secundum gratiam personalem est caput nostrum. Et ita non est alia
gratia capitis, et alia gratia personalis.
Respondeo dicendum quod unumquodque agit inquantum est ens actu.
Oportet autem quod sit idem actu quo aliquid est actu, et quo agit,
et sic idem est calor quo ignis est calidus, et quo calefacit. Non
tamen omnis actus quo aliquid est actu, sufficit ad hoc quod sit
principium agendi in alia, cum enim agens sit praestantius patiente,
ut Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt., et philosophus,
in III de anima, oportet quod agens in alia habeat actum secundum
eminentiam quandam. Dictum est autem supra quod in anima Christi
recepta est gratia secundum maximam eminentiam. Et ideo ex eminentia
gratiae quam accepit, competit sibi quod gratia illa ad alios
derivetur. Quod pertinet ad rationem capitis. Et ideo eadem est
secundum essentiam gratia personalis qua anima Christi est
iustificata, et gratia eius secundum quam est caput Ecclesiae
iustificans alios, differt tamen secundum rationem.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum originale in Adam, quod est
peccatum naturae, derivatum est a peccato actuali ipsius, quod est
peccatum personale, quia in eo persona corrupit naturam; qua
corruptione mediante, peccatum primi hominis derivatur ad posteros,
secundum quod natura corrupta corrumpit personam. Sed gratia non
derivatur a Christo in nos mediante natura humana, sed per solam
personalem actionem ipsius Christi. Unde non oportet in Christo
distinguere duplicem gratiam, quarum una respondeat naturae, alia
personae, sicut in Adam distinguitur peccatum naturae et personae.
Ad secundum dicendum quod diversi actus quorum unus est ratio et causa
alterius, non diversificant habitum. Actus autem personalis gratiae,
qui est sanctum facere formaliter habentem, est ratio iustificationis
aliorum, quae pertinet ad gratiam capitis. Et inde est quod per
huiusmodi differentiam non diversificatur essentia habitus.
Ad tertium dicendum quod gratia personalis et gratia capitis ordinantur
ad aliquem actum, gratia autem unionis non ordinatur ad actum, sed ad
esse personale. Et ideo gratia personalis et gratia capitis conveniunt
in essentia habitus, non autem gratia unionis. Quamvis gratia
personalis possit quodammodo dici gratia unionis, prout facit
congruitatem quandam ad unionem. Et secundum hoc, una per essentiam
est gratia unionis et gratia capitis et gratia singularis personae, sed
differens sola ratione.
|
|