|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod esse caput Ecclesiae non
sit proprium Christo. Dicitur enim I Reg. XV, cum esses
parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Sed una
est Ecclesia in novo et in veteri testamento. Ergo videtur quod,
eadem ratione, alius homo praeter Christum potest esse caput
Ecclesiae.
2. Praeterea, ex hoc Christus dicitur caput Ecclesiae quod gratiam
influit Ecclesiae membris. Sed etiam ad alios pertinet gratiam aliis
praebere, secundum illud Ephes. IV, omnis sermo malus ab ore
vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut
det gratiam audientibus. Ergo videtur quod etiam alii quam Christo
competat esse caput Ecclesiae.
3. Praeterea, Christus, ex eo quod praeest Ecclesiae, non solum
dicitur caput, sed etiam pastor et fundamentum Ecclesiae. Sed non
soli sibi Christus retinuit nomen pastoris, secundum illud I Pet.
V, cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem
gloriae coronam. Nec etiam nomen fundamenti, secundum illud Apoc.
XXI, murus civitatis habens fundamenta duodecim. Ergo videtur quod
nec etiam nomen capitis sibi soli retinuerit.
Sed contra est quod dicitur Coloss. II, caput Ecclesiae est ex
quo corpus, per nexus et coniunctiones subministratum et constructum,
crescit in augmentum Dei. Sed hoc soli Christo convenit. Ergo
solus Christus est caput Ecclesiae.
Respondeo dicendum quod caput in alia membra influit dupliciter. Uno
modo, quodam intrinseco influxu, prout virtus motiva et sensitiva a
capite derivatur ad cetera membra. Alio modo, secundum exteriorem
quandam gubernationem, prout scilicet secundum visum et alios sensus,
qui in capite radicantur, dirigitur homo in exterioribus actibus.
Interior autem effluxus gratiae non est ab aliquo nisi a solo
Christo, cuius humanitas, ex hoc quod est divinitati adiuncta, habet
virtutem iustificandi. Sed influxus in membra Ecclesiae quantum ad
exteriorem gubernationem, potest aliis convenire. Et secundum hoc,
aliqui alii possunt dici capita Ecclesiae, secundum illud Amos VI,
optimates capita populorum. Differenter tamen a Christo. Primo
quidem, quantum ad hoc, quod Christus est caput omnium eorum qui ad
Ecclesiam pertinent secundum omnem locum et tempus et statum, alii
autem homines dicuntur capita secundum quaedam specialia loca, sicut
episcopi suarum Ecclesiarum; vel etiam secundum determinatum tempus,
sicut Papa est caput totius Ecclesiae, scilicet tempore sui
pontificatus; et secundum determinatum statum, prout scilicet sunt in
statu viatoris. Alio modo, secundum quod Christus est caput
Ecclesiae propria virtute et auctoritate, alii vero dicuntur capita
inquantum vicem gerunt Christi; secundum illud II Cor. II, nam
et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona
Christi; et II Cor. V, pro Christo legatione fungimur, tanquam
Deo exhortante per nos.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud intelligitur secundum quod
ratio capitis consideratur ex exteriori gubernatione, prout rex dicitur
caput regni sui.
Ad secundum dicendum quod homo non dat gratiam interius influendo sed
exterius persuadendo ad ea quae sunt gratiae.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicit Augustinus, super Ioan., si
praepositi Ecclesiae pastores sunt, quomodo unus pastor est, nisi
quia sunt illi omnes unius membra pastoris? Et similiter alii possunt
dici fundamenta et capita, inquantum sunt unius capitis et fundamenti
membra. Et tamen, sicut Augustinus ibidem dicit, quod pastor est,
dedit membris suis, ostium vero se nemo nostrum dicit; hoc sibi ipse
proprium tenuit. Et hoc ideo quia in ostio importatur principalis
auctoritas, inquantum ostium est per quod omnes ingrediuntur in domum,
et ipse solus Christus est per quem accessum habemus in gratiam istam
in qua stamus. Per alia vero nomina praedicta potest importari
auctoritas non solum principalis, sed etiam secundaria.
|
|