|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Diabolus non sit caput
malorum. Ad rationem enim capitis pertinet quod influat sensum et
motum in membra, ut dicit quaedam Glossa, ad Ephes. I, super
illud, ipsum dedit caput, et cetera. Sed Diabolus non habet
virtutem influendi malitiam peccati, quod ex voluntate peccantis
procedit. Ergo Diabolus non potest dici caput malorum.
2. Praeterea, per quodlibet peccatum fit homo malus. Sed non omnia
peccata sunt a Diabolo. Quod quidem manifestum est de peccatis
Daemonum, qui non ex persuasione alterius peccaverunt. Similiter
etiam nec omne peccatum hominis ex Diabolo procedit, dicitur enim in
libro de ecclesiasticis dogmatibus, non omnes cogitationes nostrae
malae semper Diaboli instinctu excitantur, sed aliquoties ex motu
arbitrii nostri emergunt. Ergo Diabolus non est caput omnium
malorum.
3. Praeterea, unum caput uni corpori praeficitur. Sed tota
multitudo malorum non videtur habere aliquid in quo uniantur, quia
malum malo contingit esse contrarium; contingit enim ex diversis
defectibus, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Ergo
Diabolus non potest dici caput omnium malorum.
Sed contra est quod, super illud Iob XVIII, memoria illius
pereat de terra, dicit Glossa, de unoquoque iniquo dicitur ut ad
caput, idest Diabolum, revertatur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, caput non solum
interius influit membris, sed etiam exterius gubernat, eorum actus
dirigendo ad aliquem finem. Sic igitur potest dici aliquis caput
alicuius multitudinis vel secundum utrumque, scilicet secundum
interiorem influxum et exteriorem gubernationem, et sic est Christus
caput Ecclesiae, ut dictum est. Vel secundum solam exteriorem
gubernationem, et sic quilibet princeps vel praelatus est caput
multitudinis sibi subiectae. Et per hunc modum dicitur Diabolus caput
omnium malorum, nam, ut dicitur Iob XLI, ipse est rex super omnes
filios superbiae. Pertinet autem ad gubernatorem ut eos quos gubernat
ad suum finem perducat. Finis autem Diaboli est aversio rationalis
creaturae a Deo, unde a principio hominem ab obedientia divini
praecepti removere tentavit. Ipsa autem aversio a Deo habet rationem
finis inquantum appetitur sub specie libertatis, secundum illud
Ierem. II, a saeculo confregisti iugum, rupisti vincula,
dixisti, non serviam. Inquantum igitur ad hunc finem aliqui
adducuntur peccando, sub Diaboli regimine et gubernatione cadunt. Et
ex hoc dicitur eorum caput.
Ad primum ergo dicendum quod, licet Diabolus non influat interius
rationali menti, tamen suggerendo inducit ad malum.
Ad secundum dicendum quod gubernator non semper suggerit singulis ut
eius voluntati obediant, sed proponit omnibus signum suae voluntatis,
ad cuius sequelam aliqui excitantur inducti, alii sponte propria,
sicut patet in duce exercitus, cuius vexillum sequuntur milites etiam
nullo persuadente. Sic igitur primum peccatum Diaboli, qui ab initio
peccat, ut dicitur I Ioan. III, propositum est omnibus ad
sequendum, quod quidam imitantur per suggestionem ipsius, quidam
propria sponte absque ulla suggestione. Et secundum hoc, omnium
malorum caput est Diabolus, inquantum illum imitantur, secundum illud
Sap. II, invidia Diaboli mors introivit in orbem terrarum,
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
Ad tertium dicendum quod omnia peccata conveniunt in aversione a Deo,
licet ad invicem differant secundum conversionem ad diversa commutabilia
bona.
|
|