|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Antichristus non sit
caput malorum. Unius enim corporis non sunt diversa capita. Sed
Diabolus est caput multitudinis malorum. Non ergo Antichristus est
eorum caput.
2. Praeterea, Antichristus est membrum Diaboli. Sed caput
distinguitur a membris. Ergo Antichristus non est caput malorum.
3. Praeterea, caput habet influentiam in membra. Sed Antichristus
nullam habet influentiam in malos homines qui eum praecesserunt. Ergo
Antichristus non est caput malorum.
Sed contra est quod Iob XXI, super illud, interrogate quemlibet
de viatoribus, dicit Glossa, dum de omnium malorum corpore
loqueretur, subito ad omnium iniquorum caput, Antichristum, verba
convertit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in capite naturali
tria inveniuntur, scilicet ordo, perfectio et virtus influendi.
Quantum ergo ad ordinem temporis, non dicitur esse Antichristus caput
malorum, quasi eius peccatum praecesserit, sicut praecessit peccatum
Diaboli. Similiter etiam non dicitur esse malorum caput propter
virtutem influendi. Si enim aliquos sui temporis ad malum sit
conversurus, exterius inducendo; non tamen illi qui ante eum fuerunt,
ab ipso sunt in malitiam inducti, nec eius malitiam sunt imitati.
Unde secundum hoc non posset dici caput omnium malorum, sed
aliquorum. Relinquitur igitur quod dicatur caput omnium malorum
propter malitiae perfectionem. Unde super illud II Thess. II,
ostendens se tanquam sit Deus, dicit Glossa, sicut in Christo omnis
plenitudo divinitatis inhabitavit, ita in Antichristo plenitudo omnis
malitiae, non quidem ita quod humanitas eius sit assumpta a Diabolo in
unitate personae, sicut humanitas Christi a filio Dei; sed quia
Diabolus malitiam suam eminentius ei influit suggerendo quam omnibus
aliis. Et secundum hoc, omnes alii mali qui praecesserunt sunt quasi
quaedam figura Antichristi, secundum illud II Thess. II,
mysterium iam operatur iniquitatis.
Ad primum ergo dicendum quod Diabolus et Antichristus non sunt duo
capita, sed unum, quia Antichristus dicitur esse caput inquantum
plenissime invenitur in eo impressa malitia Diaboli. Unde super illud
II Thess. II, ostendens se tanquam sit Deus, dicit Glossa, in
ipso erit caput omnium malorum, scilicet Diabolus, qui est rex super
omnes filios superbiae. Non autem dicitur in eo esse per unionem
personalem; nec per intrinsecam habitationem, quia sola Trinitas
menti illabitur, ut dicitur in libro de ecclesiasticis dogmatibus, sed
per malitiae effectum.
Ad secundum dicendum quod, sicut caput Christi est Deus, et tamen
ipse est caput Ecclesiae, ut supra dictum est; ita Antichristus est
membrum Diaboli, et tamen ipse est caput malorum.
Ad tertium dicendum quod Antichristus non dicitur caput omnium malorum
propter similitudinem influentiae, sed propter similitudinem
perfectionis. In eo enim Diabolus quasi malitiam suam ducet ad
caput, per modum quo dicitur aliquis ad caput propositum suum ducere,
cum illud perfecerit.
|
|