|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod non habentes usum rationis
non debeant hoc sacramentum accipere. Requiritur enim quod aliquis ad
hoc sacramentum cum devotione et praecedenti sui examinatione accedat,
secundum illud I Cor. XI, probet autem seipsum homo, et sic de
pane illo edat et de calice bibat. Sed hoc non potest esse in his qui
carent usu rationis. Ergo non debet eis hoc sacramentum dari.
2. Praeterea, inter alios qui carent usu rationis, sunt etiam
arreptitii, qui energumeni dicuntur. Sed tales etiam ab inspectione
huius sacramenti arcentur, secundum Dionysium, in libro Eccles.
Hier. Ergo carentibus usu rationis hoc sacramentum dari non debet.
3. Praeterea, inter alios carentes usu rationis maxime pueri
videntur esse innocentes. Sed pueris hoc sacramentum non exhibetur.
Ergo multo minus aliis carentibus usu rationis.
Sed contra est quod legitur in Concilio Arausico, et habetur in
decretis, XXVI, qu. VI, amentibus quaecumque sunt pietatis,
sunt conferenda. Et ita est conferendum hoc sacramentum, quod est
sacramentum pietatis.
Respondeo dicendum quod aliqui dicuntur non habere usum rationis
dupliciter. Uno modo, quia habent debilem usum rationis, sicut
dicitur non videns qui male videt. Et quia tales possunt aliquam
devotionem concipere huius sacramenti, non est eis hoc sacramentum
denegandum. Alio modo dicuntur aliqui non habere totaliter usum
rationis. Aut igitur nunquam habuerunt usum rationis, sed sic a
nativitate permanserunt, et sic talibus non est hoc sacramentum
exhibendum, quia in eis nullo modo praecessit huius sacramenti
devotio. Aut non semper caruerunt usu rationis. Et tunc, si prius,
quando erant suae mentis compotes, apparuit in eis huius sacramenti
devotio, debet eis in articulo mortis hoc sacramentum exhiberi, nisi
forte timeatur periculum vomitus vel exspuitionis. Unde legitur in
Concilio Carthaginensi IV, et habetur in decretis, XXVI, qu.
VI, is qui in infirmitate poenitentiam petit, si casu, dum ad eum
invitatus sacerdos venit, oppressus infirmitate obmutuerit, vel in
phrenesim conversus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et
accipiat poenitentiam, et, si continuo creditur moriturus,
reconcilietur per manus impositionem et infundatur ori eius
Eucharistia.
Ad primum ergo dicendum quod carentes usu rationis possunt devotionem
ad sacramentum habere, quantum ad aliquos quidem praesentem, quantum
ad alios autem praeteritam.
Ad secundum dicendum quod Dionysius loquitur ibi de energumenis nondum
baptizatis, in quibus scilicet nondum est vis Daemonis extincta, quae
viget in eis per originale peccatum. Sed de baptizatis qui
corporaliter ab immundis spiritibus vexantur, est eadem ratio et de
aliis amentibus. Unde Cassianus dicit, eis, qui ab immundis
vexantur spiritibus, communionem sacrosanctam a senioribus nostris
nunquam meminimus interdictam.
Ad tertium dicendum quod eadem ratio est de pueris recenter natis et de
amentibus qui nunquam habuerunt usum rationis. Unde talibus non sunt
sacra mysteria danda, quamvis quidam Graeci contrarium faciant,
propter hoc quod Dionysius, II cap. Eccles. Hier., dicit
baptizatis esse sacram communionem dandam, non intelligentes quod
Dionysius ibi loquitur de Baptismo adultorum. Nec tamen per hoc
aliquod detrimentum vitae patiuntur, propter hoc quod dominus dicit,
Ioan. VI, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis
eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, quia, sicut Augustinus
scribit Bonifacio, tunc unusquisque fidelium corporis et sanguinis
domini particeps fit, scilicet spiritualiter, quando in Baptismate
membrum corporis Christi efficitur. Sed quando iam pueri incipiunt
aliqualem usum rationis habere, ut possint devotionem concipere huius
sacramenti, tunc potest eis hoc sacramentum conferri.
|
|