|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod non liceat quotidie hoc
sacramentum suscipere. Sicut enim Baptismus repraesentat dominicam
passionem, ita et hoc sacramentum. Sed non licet pluries baptizari,
sed semel tantum, quia Christus semel tantum pro peccatis nostris
mortuus est, ut dicitur I Pet. III. Ergo videtur quod non
liceat hoc sacramentum quotidie suscipere.
2. Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed agnus
paschalis, qui fuit figura praecipua huius sacramenti, ut supra dictum
est, non manducabatur nisi semel in anno. Sed Ecclesia semel in anno
celebrat Christi passionem, cuius hoc sacramentum est memoriale.
Ergo videtur quod non licet quotidie sumere hoc sacramentum, sed semel
in anno.
3. Praeterea, huic sacramento, in quo totus Christus continetur,
maxima reverentia debetur. Ad reverentiam autem pertinet quod aliquis
ab hoc sacramento abstineat, unde et laudatur centurio, qui dixit,
Matth. VIII, domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum;
et Petrus, qui dixit, Luc. V, exi a me, domine, quia homo
peccator ego sum. Ergo non est laudabile quod homo quotidie hoc
sacramentum suscipiat.
4. Praeterea, si laudabile esset frequenter hoc sacramentum
suscipere quanto frequentius sumeretur, tanto esset laudabilius. Sed
maior esset frequentia si homo pluries in die sumeret hoc sacramentum.
Ergo esset laudabile quod homo pluries in die communicaret. Quod
tamen non habet Ecclesiae consuetudo. Non ergo videtur esse laudabile
quod aliquis quotidie hoc sacramentum accipiat.
5. Praeterea, Ecclesia intendit suis statutis fidelium utilitati
providere. Sed ex statuto Ecclesiae fideles tenentur solum semel
communicare in anno, unde dicitur extra, de Poenit. et Remiss.,
omnis utriusque sexus fidelis suscipiat reverenter ad minus in Pascha
Eucharistiae sacramentum, nisi forte, de proprii sacerdotis
consilio, ob aliquam rationabilem causam, ad tempus ab eius
perceptione duxerit abstinendum. Non ergo est laudabile quod quotidie
hoc sacramentum sumatur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de verbis domini,
iste panis quotidianus est, accipe quotidie quod quotidie tibi prosit.
Respondeo dicendum quod circa usum huius sacramenti duo possunt
considerari. Unum quidem ex parte ipsius sacramenti, cuius virtus est
hominibus salutaris. Et ideo utile est quotidie ipsum suscipere, ut
homo quotidie eius fructum percipiat. Unde Ambrosius dicit, in libro
de sacramentis, si quoties effunditur sanguis Christi, in remissionem
peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco, debeo
semper habere medicinam. Alio modo potest considerari ex parte
sumentis, in quo requiritur quod cum magna devotione et reverentia ad
hoc sacramentum accedat. Et ideo, si aliquis se quotidie ad hoc
paratum inveniat, laudabile est quod quotidie sumat. Unde
Augustinus, cum dixisset, accipe quod quotidie tibi prosit,
subiungit, sic vive ut quotidie merearis accipere. Sed quia multoties
in pluribus hominum multa impedimenta huius devotionis occurrunt,
propter corporis indispositionem vel animae, non est utile omnibus
hominibus quotidie ad hoc sacramentum accedere, sed quotiescumque se
homo ad illud paratum invenerit. Unde in libro de ecclesiasticis
Dogmat. dicitur, quotidie Eucharistiae communionem accipere nec
laudo nec vitupero.
Ad primum ergo dicendum quod per sacramentum Baptismi configuratur
homo morti Christi, in se suscipiens eius characterem, et ideo,
sicut Christus semel mortuus est, ita solum semel debet homo
baptizari. Sed per hoc sacramentum non recipit homo Christi
characterem, sed ipsum Christum, cuius virtus manet in aeternum,
unde, ad Heb. X, una oblatione consummavit sanctificatos in
sempiternum. Et ideo, quia quotidie homo indiget salutifera Christi
virtute, quotidie potest laudabiliter hoc sacramentum percipere. Et
quia praecipue Baptismus est spiritualis regeneratio, ideo, sicut
homo semel carnaliter nascitur, ita debet semel spiritualiter renasci
per Baptismum, ut Augustinus dicit, super illud Ioan. III,
quomodo potest homo nasci cum sit senex? Sed hoc sacramentum est cibus
spiritualis, unde, sicut cibus corporalis quotidie sumitur, ita et
hoc sacramentum quotidie sumere laudabile est. Unde dominus, Luc.
XI, docet petere, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, in
cuius expositione Augustinus dicit, in libro de verbis domini, si
quotidie acceperis, scilicet hoc sacramentum, quotidie tibi est
hodie, tibi Christus quotidie resurgit, hodie enim est quando
Christus resurgit.
Ad secundum dicendum quod agnus paschalis praecipue fuit figura huius
sacramenti quantum ad passionem Christi, quae repraesentatur per hoc
sacramentum. Et ideo semel tantum in anno sumebatur, quia Christus
semel mortuus est. Et propter hoc etiam Ecclesia semel in anno
celebrat memoriam passionis Christi. Sed in hoc sacramento traditur
nobis memoriale passionis Christi per modum cibi, qui quotidie
sumitur. Et ideo quantum ad hoc significatur per manna, quod quotidie
populo dabatur in deserto.
Ad tertium dicendum quod reverentia huius sacramenti habet timorem
amori coniunctum, unde timor reverentiae ad Deum dicitur timor
filialis, ut in secunda parte dictum est. Ex amore enim provocatur
desiderium sumendi, ex timore autem consurgit humilitas reverendi. Et
ideo utrumque pertinet ad reverentiam huius sacramenti, et quod
quotidie sumatur, et quod aliquando abstineatur. Unde Augustinus
dicit, si dixerit quispiam non quotidie accipiendam Eucharistiam,
alius affirmat quotidie, faciat unusquisque quod secundum fidem suam
pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter se Zacchaeus
et ille centurio, cum alter eorum gaudens susceperit dominum, alter
dixerit, non sum dignus ut intres sub tectum meum, ambo salvatorem
honorificantes, quamvis non uno modo. Amor tamen et spes, ad quae
semper Scriptura nos provocat, praeferuntur timori, unde et, cum
Petrus dixisset, exi a me, domine, quia peccator homo ego sum,
respondit Iesus, noli timere.
Ad quartum dicendum quod, quia dominus dicit, panem nostrum
quotidianum da nobis hodie, non est pluries in die communicandum, ut
saltem per hoc quod aliquis semel in die communicat, repraesentetur
unitas passionis Christi.
Ad quintum dicendum quod, secundum statum diversum Ecclesiae,
diversa circa hoc statuta emanarunt. Nam in primitiva Ecclesia,
quando magis vigebat devotio fidei Christianae, statutum fuit ut
quotidie fideles communicarent. Unde Anacletus Papa dicit, peracta
consecratione, omnes communicent qui noluerint ecclesiasticis carere
liminibus, sic enim et apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet
Ecclesia. Postmodum vero, diminuto fidei fervore, Fabianus Papa
indulsit ut, si non frequentius, saltem ter in anno omnes
communicent, scilicet in Pascha, in Pentecoste et in nativitate
domini. Soter etiam Papa in cena domini dicit esse communicandum, ut
habetur in decretis, de Consecr., dist. II. Postmodum vero,
propter iniquitatis abundantiam refrigescente caritate multorum,
statuit Innocentius III ut saltem semel in anno, scilicet in
Pascha, fideles communicent. Consulitur tamen in libro de
ecclesiasticis Dogmat., omnibus diebus dominicis communicandum.
|
|