|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod liceat cessare omnino
a communione. Laudatur enim centurio de hoc quod dicit, Matth.
VIII domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Cui
comparatur ille qui reputat sibi a communione esse abstinendum, ut
dictum est. Cum ergo nunquam legatur Christum in eius domum venisse,
videtur quod liceat alicui toto tempore vitae suae a communione
abstinere.
2. Praeterea, cuilibet licet abstinere ab his quae non sunt de
necessitate salutis. Sed hoc sacramentum non est de necessitate
salutis, ut supra dictum est. Ergo licet a susceptione huius
sacramenti omnino cessare.
3. Praeterea, peccatores non tenentur communicare, unde Fabianus
Papa, cum dixisset, ter in anno omnes communicent, adiunxit nisi
forte quis maioribus criminibus impediatur. Si ergo illi qui non sunt
in peccato, tenentur communicare, videtur quod melioris conditionis
sint peccatores quam iusti, quod est inconveniens. Ergo videtur quod
etiam iustis liceat a communione cessare.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. VI, nisi manducaveritis
carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam
in vobis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est modus
percipiendi hoc sacramentum, spiritualis scilicet et sacramentalis.
Manifestum est autem quod omnes tenentur saltem spiritualiter
manducare, quia hoc est Christo incorporari, ut supra dictum est.
Spiritualis autem manducatio includit votum seu desiderium percipiendi
hoc sacramentum, ut supra dictum est. Et ideo sine voto percipiendi
hoc sacramentum non potest homini esse salus. Frustra autem esset
votum nisi impleretur quando opportunitas adesset. Et ideo manifestum
est quod homo tenetur hoc sacramentum sumere, non solum ex statuto
Ecclesiae, sed etiam ex mandato domini, dicentis, Matth.
XXVI, hoc facite in meam commemorationem. Ex statuto autem
Ecclesiae sunt determinata tempora exequendi Christi praeceptum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in pastorali,
illa est vera humilitas, cum ad respuendum hoc quod utiliter
praecipitur, pertinax non est. Et ideo non potest esse laudabilis
humilitas si contra praeceptum Christi et Ecclesiae aliquis a
communione abstineat. Neque enim centurioni praeceptum fuit ut
Christum in sua domo reciperet.
Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum dicitur non esse necessitatis
sicut Baptismus, quantum ad pueros, quibus potest esse salus sine hoc
sacramento, non autem sine sacramento Baptismi. Quantum vero ad
adultos, utrumque est necessitatis.
Ad tertium dicendum quod peccatores magnum detrimentum patiuntur ex hoc
quod repelluntur a perceptione huius sacramenti, unde per hoc non sunt
melioris conditionis. Et licet in peccatis permanentes non excusentur
propter hoc a transgressione praecepti, poenitens tamen, qui, ut
Innocentius dicit, secundum consilium sacerdotis abstinet,
excusatur.
|
|