|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod non liceat sumere
corpus domini sine sanguine. Dicit enim Gelasius Papa, et habetur
de Consecrat., dist. II, comperimus quod quidam, sumpta
tantummodo corporis sacri portione, a calice sacrati cruoris
abstinent. Qui procul dubio, quoniam nescio qua superstitione
docentur adstringi, aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris
arceantur. Non ergo licet corpus Christi sumere sine sanguine.
2. Praeterea, ad perfectionem huius sacramenti concurrit manducatio
corporis et potatio sanguinis, ut supra habitum est. Si ergo sumatur
corpus sine sanguine, erit sacramentum imperfectum. Quod ad
sacrilegium pertinere videtur. Unde ibidem Gelasius subdit, quia
divisio unius eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest
provenire.
3. Praeterea, hoc sacramentum celebratur in memoriam dominicae
passionis, ut supra habitum est, et sumitur pro animae salute. Sed
passio Christi magis exprimitur in sanguine quam in corpore, sanguis
etiam pro salute animae offertur, ut supra habitum est. Ergo potius
esset abstinendum a sumptione corporis quam a sumptione sanguinis. Non
ergo accedentes ad hoc sacramentum debent sumere corpus sine eius
sanguine.
Sed contra est multarum Ecclesiarum usus, in quibus populo
communicanti datur corpus Christi sumendum, non autem sanguis.
Respondeo dicendum quod circa usum huius sacramenti duo possunt
considerari, unum ex parte ipsius sacramenti; aliud ex parte
sumentium. Ex parte ipsius sacramenti convenit quod utrumque sumatur,
scilicet et corpus et sanguis, quia in utroque consistit perfectio
sacramenti. Et ideo, quia ad sacerdotem pertinet hoc sacramentum
consecrare et perficere, nullo modo debet corpus Christi sumere sine
sanguine. Ex parte autem sumentium requiritur summa reverentia, et
cautela ne aliquid accidat quod vergat in iniuriam tanti mysterii.
Quod praecipue posset accidere in sanguinis sumptione, qui quidem, si
incaute sumeretur, de facili posset effundi. Et quia, crescente
multitudine populi Christiani, in qua continentur senes et iuvenes et
parvuli, quorum quidam non sunt tantae discretionis ut cautelam debitam
circa usum huius sacramenti adhiberent, ideo provide in quibusdam
Ecclesiis observatur ut populo sanguis sumendus non detur, sed solum a
sacerdote sumatur.
Ad primum ergo dicendum quod Gelasius Papa loquitur quantum ad
sacerdotes, qui, sicut totum consecrant sacramentum, ita etiam toti
communicare debent. Ut enim legitur in Concilio Toletano, quale
erit sacrificium, ubi nec ipse sacrificans esse dignoscitur?
Ad secundum dicendum quod perfectio huius sacramenti non est in usu
fidelium, sed in consecratione materiae. Et ideo nihil derogat
perfectioni huius sacramenti si populus sumat corpus sine sanguine,
dummodo sacerdos consecrans sumat utrumque.
Ad tertium dicendum quod repraesentatio dominicae passionis agitur in
ipsa consecratione huius sacramenti, in qua non debet corpus sine
sanguine consecrari. Potest autem a populo corpus sine sanguine sumi,
nec exinde aliquod sequitur detrimentum. Quia sacerdos in persona
omnium sanguinem offert et sumit, et sub utraque specie totus Christus
continetur, ut supra habitum est.
|
|