|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeant distingui duo
modi manducandi corpus Christi, scilicet spiritualiter et
sacramentaliter. Sicut enim Baptismus est spiritualis regeneratio,
secundum illud Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et
spiritu sancto etc., ita etiam hoc sacramentum est cibus spiritualis,
unde dominus, loquens de hoc sacramento, dicit, Ioan. VI, verba
quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed circa
Baptismum non distinguitur duplex modus sumendi, scilicet
sacramentalis et spiritualis. Ergo neque circa hoc sacramentum debet
haec distinctio adhiberi.
2. Praeterea, ea quorum unum est propter alterum, non debent ad
invicem dividi, quia unum ab alio speciem trahit. Sed sacramentalis
manducatio ordinatur ad spiritualem sicut ad finem. Non ergo debet
sacramentalis manducatio contra spiritualem dividi.
3. Praeterea, ea quorum unum non potest esse sine altero, non
debent contra se dividi. Sed videtur quod nullus possit manducare
spiritualiter nisi etiam sacramentaliter manducet, alioquin antiqui
patres hoc sacramentum spiritualiter manducassent. Frustra etiam esset
sacramentalis manducatio, si sine ea spiritualis esse posset. Non
ergo convenienter distinguitur duplex manducatio, scilicet
sacramentalis et spiritualis.
Sed contra est quod, super illud I Cor. XI, qui manducat et
bibit indigne etc., dicit Glossa, duos dicimus esse modos
manducandi, unum sacramentalem, et alium spiritualem.
Respondeo dicendum quod in sumptione huius sacramenti duo sunt
consideranda, scilicet ipsum sacramentum, et effectus ipsius, de
quorum utroque supra iam dictum est. Perfectus igitur modus sumendi
hoc sacramentum est quando aliquis ita hoc sacramentum suscipit quod
percipit eius effectum. Contingit autem quandoque, sicut supra dictum
est, quod aliquis impeditur a percipiendo effectum huius sacramenti,
et talis sumptio huius sacramenti est imperfecta. Sicut igitur
perfectum contra imperfectum dividitur, ita sacramentalis manducatio,
per quam sumitur solum sacramentum sine effectu ipsius, dividitur
contra spiritualem manducationem, per quam aliquis percipit effectum
huius sacramenti quo spiritualiter homo Christo coniungitur per fidem
et caritatem.
Ad primum ergo dicendum quod etiam circa Baptismum, et alia huiusmodi
sacramenta, similis distinctio adhibetur, nam quidam suscipiunt tantum
sacramentum, quidam vero sacramentum et rem sacramenti. Hic tamen
differt quia, cum alia sacramenta perficiantur in usu materiae,
percipere sacramentum est ipsa perfectio sacramenti, hoc autem
sacramentum perficitur in consecratione materiae, et ideo uterque usus
est consequens hoc sacramentum. In Baptismo autem, et aliis
sacramentis characterem imprimentibus, illi qui accipiunt sacramentum,
recipiunt aliquem spiritualem effectum, scilicet characterem, quod non
accidit in hoc sacramento. Et ideo magis in hoc sacramento
distinguitur usus sacramentalis a spirituali quam in Baptismo.
Ad secundum dicendum quod sacramentalis manducatio quae pertingit ad
spiritualem, non dividitur contra spiritualem, sed includitur ab ea.
Sed illa sacramentalis manducatio contra spiritualem dividitur quae
effectum non consequitur, sicut imperfectum quod non pertingit ad
perfectionem speciei, dividitur contra perfectum.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, effectus sacramenti
potest ab aliquo percipi, si sacramentum habeatur in voto, quamvis non
habeatur in re. Et ideo, sicut aliqui baptizantur Baptismo
flaminis, propter desiderium Baptismi, antequam baptizentur Baptismo
aquae; ita etiam aliqui manducant spiritualiter hoc sacramentum
antequam sacramentaliter sumant. Sed hoc contingit dupliciter. Uno
modo, propter desiderium sumendi ipsum sacramentum, et hoc modo
dicuntur baptizari et manducare spiritualiter et non sacramentaliter,
illi qui desiderant sumere haec sacramenta iam instituta. Alio modo,
propter figuram, sicut dicit apostolus, I Cor. X, quod antiqui
patres baptizati sunt in nube et in mari, et quod spiritualem escam
manducaverunt et spiritualem potum biberunt. Nec tamen frustra
adhibetur sacramentalis manducatio, quia plenius inducit sacramenti
effectum ipsa sacramenti susceptio quam solum desiderium, sicut supra
circa Baptismum dictum est.
|
|