|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non solius hominis sit
hoc sacramentum sumere spiritualiter, sed etiam Angelorum. Quia
super illud Psalmi, panem Angelorum manducavit homo, dicit Glossa,
idest, corpus Christi, qui est vere cibus Angelorum. Sed hoc non
esset si Angeli spiritualiter Christum non manducarent. Ergo Angeli
spiritualiter Christum manducant.
2. Praeterea, Augustinus dicit, super Ioan., hunc cibum et
potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est
Ecclesia in praedestinatis. Sed ad istam societatem non solum
pertinent homines, sed etiam sancti Angeli. Ergo etiam sancti
Angeli spiritualiter manducant.
3. Praeterea, Augustinus, in libro de verbis domini, dicit,
spiritualiter manducandus est Christus, quomodo ipse dicit, qui
manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in
eo. Sed hoc convenit non solum hominibus, sed etiam sanctis
Angelis, in quibus per caritatem est Christus, et ipsi in eo. Ergo
videtur quod spiritualiter manducare non solum sit hominum, sed etiam
Angelorum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., panem de altari
spiritualiter manducate, innocentiam ad altare portate. Sed
Angelorum non est accedere ad altare, tanquam aliquid inde sumpturi.
Ergo Angelorum non est spiritualiter manducare.
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento continetur ipse Christus,
non quidem in specie propria, sed in specie sacramenti. Dupliciter
ergo contingit manducare spiritualiter. Uno modo, ipsum Christum
prout in sua specie consistit. Et hoc modo Angeli spiritualiter
manducant ipsum Christum, inquantum ei uniuntur fruitione caritatis
perfectae et visione manifesta (quem panem expectamus in patria), non
per fidem, sicut nos hic ei unimur. Alio modo contingit spiritualiter
manducare Christum prout est sub speciebus huius sacramenti, inquantum
scilicet aliquis credit in Christum cum desiderio sumendi hoc
sacramentum. Et hoc non solum est manducare Christum spiritualiter,
sed etiam spiritualiter manducare hoc sacramentum. Quod non competit
Angelis. Et ideo Angeli, etsi spiritualiter manducent Christum,
non convenit tamen eis spiritualiter manducare hoc sacramentum.
Ad primum ergo dicendum quod sumptio Christi sub hoc sacramento
ordinatur, sicut ad finem, ad fruitionem patriae, qua Angeli eo
fruuntur. Et quia ea quae sunt ad finem, derivantur a fine, inde est
quod ista manducatio Christi qua eum sumimus sub hoc sacramento,
quodammodo derivatur ab illa manducatione qua Angeli fruuntur Christo
in patria. Et ideo dicitur homo manducare panem Angelorum, quia
primo et principaliter est Angelorum, qui eo fruuntur in propria
specie; secundario autem est hominum, qui Christum sub sacramento
accipiunt.
Ad secundum dicendum quod ad societatem corporis mystici pertinent
quidem et homines per fidem, Angeli autem per manifestam visionem.
Sacramenta autem proportionantur fidei, per quam veritas videtur in
speculo et in aenigmate. Et ideo hic, proprie loquendo, non
Angelis, sed hominibus proprie convenit manducare spiritualiter hoc
sacramentum.
Ad tertium dicendum quod Christus manet in hominibus secundum
praesentem statum per fidem, sed in Angelis beatis est per manifestam
visionem. Et ideo non est simile, sicut dictum est.
|
|